{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 1.12.6","citation":"Augustine, Retractationum 1.12.6","ref":"1.12.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.12.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.12.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.12.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":235,"text":"Et alibi: usque adeo, inquam, peccatum uoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. potest uideri falsa haec definitio, sed, si diligenter discutiatur, inuenietur esse uerissima. peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, sicut superius ostendi, cum quaedam commemorarem ex libro tertio de libero arbitrio, quamuis et illa, quae non inmerito non uoluntaria peccata dicuntur, quia uel a nescientibus uel a coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine uoluntate committi, quoniam et ille, qui peccat ignorans, uoluntate utique peccat, quod, cum faciendum non sit, putat esse faciendum, et ille, qui concupiscente aduersus spiritum carne non ea quae uult facit, concupiscit quidem nolens et ideo non facit quod uult, sed, si uincitur, concupiscentiae consentit uolens, et ideo non facit nisi quod uult, liber scilicet iustitiae seruusque peccati. et illud, quod in paruulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio uoluntatis, non absurde uocatur etiam uolun- . tarium, quia ex prima hominis mala uoluntate contractum factum est quodam modo hereditarium. non itaque falsum est, quod dixi: usque adeo peccatum uoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. ideo gratia dei non solum reatus omnium praeteritorum soluitur in omnibus, qui baptizantur in Christo, quod fit spiritu regenerationis, uerum etiam in grandibus uoluntas ipsa sanatur et praeparatur a domino, quod fit spiritu fidei et caritatis. Alio loco quod dixi de domino Iesu Christo:","prev":{"citation":"Retractationum 1.12.5","label":"Book 1, Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.12.5"},"next":{"citation":"Retractationum 1.12.7","label":"Book 1, Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.12.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.12.7"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}