{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 1.14.10","citation":"Augustine, Retractationum 1.14.10","ref":"1.14.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.14.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.14.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.14.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":323,"text":"Illud autem quaeri potest quomodo dixerim: etiamsi sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis non peccato, sed natura deditae nosque, quamquam sint inferiores, aliqua tamen interiore uicinitate contingunt, non iUas ideo malas haberi oportere, quia nos, cum eas sequimur et corporea diligimus, mali sumus, quandoquidem de illis hoc dixi, de quibus apertius loqui coeperam dicens: quamquam etiamsi eisdem concedatur inferiore alio genere animarum nos inlici ad turpia, non inde conficiunt aut illas naturas malas esse aut istas summum bonum — de his enim disputationem usque ad hunc loculum perduxi, ubi dixi: etiamsi sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis non peccato, sed natura deditae et cetera - quaeri ergo potest, cur dixerim: quod interim incertum, cum prorsus dubitare non debuerim non esse tales animas. sed hoc ideo dixi,. quia expertus sum, qui dicerent diabolum et angelos eius bonos esse in genere suo et in ea natura, in qua eos creauit deus ordine proprio tales, quales sunt, sed nobis malum esse, si inliciamur et seducamur ab eis, si autem caueamus. eos atque uincamus, decorum atque gloriosum. et hoc qui dicunt, uidentur sibi, ut id probent, de scripturis adhibere idonea testimonia uel illud, quod scriptum est in libro Iob, cum diabolus describeretur: hoc est initium figmenti domini, quod. fecit ad inludendum ab angelis suis, uel illud in Psalmo centesimo tertio: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei. quam quaestionem, quae non aduersus . Manicheos, qui hoc non sentiunt, sed aduersus alios, qui hoc sentiunt, suscipienda esset atque soluenda, pertractare atque enodare tunc nolui, ne librum multo, quam uellem, facerem longiorem, cum uiderem, etiamsi hoc concederetur, tamen debere Manicheos . ac iam posse conuinci introducentes insanissimo errore naturam mali aeterno bono coaeternam. ideo ergo dixi: quod interim incertum est, non quod ego inde dubitarem, sed quod inter me et illos, quos ita sapere inueneram, nondum esset ista quaestio dissoluta. quod tamen in aliis longe posterioribus libris meis de Genesi ad litteram secundum scripturas sanctas quanta potui manifestatione dissolui.","prev":{"citation":"Retractationum 1.14.9","label":"Book 1, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.14.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.14.9"},"next":{"citation":"Retractationum 1.14.11","label":"Book 1, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.14.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.14.11"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}