{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 1.14.3","citation":"Augustine, Retractationum 1.14.3","ref":"1.14.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.14.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.14.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.14.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":280,"text":"Item quod dixi: nusquam scilicet nisi in uoluntate. esse peccatum, possunt Pelagiani pro se dictum putare propter paruulos, quos ideo negant habere originale peccatum, quod eis in baptismo remittatur, quia nondum arbitrio uoluntatis utuntur. quasi uero peccatum, quod eos ex Adam dicimus originaliter trahere, id est reatu eius inplicatos, et ab hoc poenae obnoxios detineri, umquam esse potuit nisi ex uoluntate, qua uoluntate commissum est, quando diuini praecepti est facta transgressio. potest etiam putari falsa esse ista sententia, qua diximus nusquam nisi in uoluntate esse peccatum, quia dixit apostolus: si autem, quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod in me habitat peccatum. hoc enim peccatum usque adeo non est in uoluntate, ut dicat: quod nolo, hoc facio. quomodo ergo nusquam est nisi in uoluntate peccatum? sed hoc peccatum, de quo sic est.locutus apostolus, ideo peccatum uocatur, quia peccato factum est et poena peccati est, quandoquidem hoc de concupiscentia carnis dicitur, quod aperit in consequentibus dicens: scio, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non. perfectio quippe boni est, ut nec ipsa concupiscentia peccati sit in homine, cui quidem, quando bene uiuitur, non consentit uoluntas; uerum tamen non perficit bonum, quia inest adhuc in concupiscentia, cui repugnat uoluntas; cuius concupiscentiae reatus in baptismate soluitur, sed infirmitas manet, cui, donec sanetur, omnis fidelis, qui bene proficit, studiosissime reluctatur. peccatum autem, quod nusquam est nisi in uoluntate, illud. . praecipue intellegendum est, quod iusta damnatio consecuta est - hoc enim per unum hominem intrauit in mundum - quamquam et hoc peccatum, quo consentitur peccati concupiscentiae, non nisi uoluntate committitur. propter hoc et alio loco dixi: non igitur nisi uoluntate peccatur.","prev":{"citation":"Retractationum 1.14.2","label":"Book 1, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.14.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.14.2"},"next":{"citation":"Retractationum 1.14.4","label":"Book 1, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.14.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.14.4"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}