{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 1.14.5","citation":"Augustine, Retractationum 1.14.5","ref":"1.14.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.14.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.14.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.14.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":144,"text":"Itemque definitio peccati, qua diximus: peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi, quod iustitia uetat et unde liberum est abstinere, propterea uerum est, quia id definitum est, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. nam quando tale est, ut idem sit et poena peccati, quantum est, quod ualet uoluntas sub dominante cupiditate, nisi forte, si pia est, ut oret auxilium? in tantum enim libera est, in quantum liberata est, et in tantum appellatur uoluntas. alioquin tota cupiditas quam uoluntas proprie nuncupanda est, quae non est, sicut Manichei desipiunt, alienae naturae additamentum, sed nostrae uitium, a quo non sanatur nisi gratia saluatoris. quod si quisquam dicit etiam ipsam cupiditatem nihil esse - aliud quam uoluntatem, sed uitiosam peccatoque seruientem, non resistendum est nec de uerbis, cum res constet, controuersia facienda. etiam sic enim ostenditur sine uoluntate nullum esse peccatum siue in opere siue in origine.","prev":{"citation":"Retractationum 1.14.4","label":"Book 1, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.14.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.14.4"},"next":{"citation":"Retractationum 1.14.6","label":"Book 1, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.14.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.14.6"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}