{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 1.22.2","citation":"Augustine, Retractationum 1.22.2","ref":"1.22.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.22.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.22.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.22.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":334,"text":"In quo libro: quod autem ait, inquam, scimus, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, satis ostendit non posse inpleri legem nisi ab spiritalibus, quales facit gratia dei. quod utique non ex persona apostoli accipi uolui, qui iam spiritalis erat, sed hominis sub lege positi, nondum sub gratia. sic enim prius haec uerba sapiebam, quae postea lectis quibusdam diuinorum tractatoribus eloquiorum, quorum me moueret auctoritas, consideraui diligentius et uidi etiam de ipso apostolo posse intellegi, quod ait: scimus, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, quod in eis libris, quos contra Pelagianos nuper scripsi, quantum potui, diligenter ostendi. in isto ergo libro et hoc, quod dictum est: ego autem carnalis sum et deinde cetera usque ad eum locum, ubi dixit: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per legum Christum, dominum nostrum, dixi hominem describi adhuc sub lege, nondum sub gratia constitutum, bene facere uolentem, sed uictum concupiscentia carnis male facientem. a cuius concupiscentiae dominatu non liberat nisi gratia dei per legum Christum, dominum nostrum dono spiritus sancti, per quem diffusa caritas in cordibus nostris uincit carnis concupiscentias, ne consentiamus eis ad male faciendum, sed potius bona faciamus. unde quidem iam euertitur heresis Pelagiana, quae uult non ex deo nobis, sed ex nobis esse caritatem, qua bene ac pie uiuimus. sed in illis libris, quos aduersus eos edidimus, etiam spiritalis hominis iamque sub gratia constituti melius intellegi uerba ista monstrauimus propter corpus carnis, quod spiritale nondum est, erit autem in resurrectione mortuorum, et propter ipsam carnis concupiscentiam, cum qua ita confligunt sancti non ei consentientes ad malum, ut tamen eis motibus, quibus repugnantibus resistunt, non careant in hac uita. non eos autem habebunt in illa, ubi absorbebitur mors in uictoriam. propter hanc itaque concupiscentiam motusque ipsius, quibus ita resistitur, ut tamen sint in nobis, potest quisque sanctus iam sub gratia positus dicere ista omnia, quae esse dixi uerba hominis nondum sub gratia positi, sed sub lege. quod hic ostendere longum est et ubi id ostendi dictum est.","prev":{"citation":"Retractationum 1.22.1","label":"Book 1, Chapter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.22.1"},"next":{"citation":"Retractationum 1.22.3","label":"Book 1, Chapter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.22.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.22.3"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}