{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 1.22.3","citation":"Augustine, Retractationum 1.22.3","ref":"1.22.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.22.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.22.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.22.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":131,"text":"Item quod disputans, quid elegerit deus in nondum nato, cui dixit seruiturum esse maiorem, et quid in eodem maiore similiter nondum nato reprobauerit, de quibus propter hoc commemoratur quamuis longe postea prolatum propheticum testimonium: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: non ergo elegit deus opera cuiusquam in praescientia, quae ipse daturus est, sed fidem elegit in praescientia, ut, quem sibi crediturum praesciuit, ipsum elegerit, cui spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam uitam consequeretur, nondum diligentius quaesiueram nec adhuc inueneram, qualis sit electio gratiae, de qua idem dicit apostolus: reliquiae per electionem gratiae factae sunt; quae utique non est gratia, si eam merita ulla praecedunt, ne iam quod datur non secundum gratiam, sed secundum debitum reddatur potius meritis quam donetur. proinde quod continuo dixi:","prev":{"citation":"Retractationum 1.22.2","label":"Book 1, Chapter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.22.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.22.2"},"next":{"citation":"Retractationum 1.22.4","label":"Book 1, Chapter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.22.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.22.4"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}