{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 1.23.5","citation":"Augustine, Retractationum 1.23.5","ref":"1.23.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.23.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.23.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.23.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":144,"text":"quod autem dixi: ordinatissime itaque subiungit: quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege, ut intellegamus eos esse sub lege, quorum spiritus ita concupiscit aduersus carnem, ut non ea, quae uolunt, faciant, id est, non se teneant inuictos in caritate iustitiae, sed a concupiscente aduersus se carne uincantur, hoc ex illo sensu est, quo sentiebam id, quod dictum est: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, ut non ea, quae uultis, faciatis, ad eos pertinere, qui sub lege sunt, nondum sub gratia. adhuc enim non intellexeram haec uerba et illis, qui sub gratia sunt, non sub lege, propterea conuenire, quia et ipsi concupiscentias carnis, contra quas spiritu concupiscunt, quamuis eis non consentiant, nollent tamen illas habere, si possent. non ideo, non quaecumque uolunt faciunt, quia uolunt eis carere nec possunt. tunc enim eas non habebunt, quando nec corruptibilem carnem.","prev":{"citation":"Retractationum 1.23.3-4","label":"1.23.3 to 1.23.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.23.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.23.3"},"next":{"citation":"Retractationum 1.23.6","label":"Book 1, Chapter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.23.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.23.6"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}