{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 1.25.67","citation":"Augustine, Retractationum 1.25.67","ref":"1.25.67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.25.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.25.67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.25.67.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":159,"text":"sexagensima sexta de eo, quod scriptum est: an ignoratis, fratres — scientibus enim legem loquor — quia lex dominatur homini, in quantum tempus uiuit? usque ad eum locum, in quo scriptum est uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. ubi illud, quod ait apostolus: scimus autem, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, exponere uolens dixi: id est carni consentio nondum a spiritali gratia liberatus; quod non sic accipiendum est, quasi spiritalis homo iam sub gratia constitutus etiam de ipso non possit hoc dicere et cetera usque ad eum locum, ubi dictum est: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? quod postea didici, sicut sum iam ante confessus. rursus exponens, quod ait apostolus: corpus quidem mortuum est propter peccatum, mortuum, inquam, corpus dicit, quamdiu tale est, ut indigentia rerum temporalium molestet animum. sed isto melius mihi postea uisum est ideo . mortuum corpus dictum, quod habeat iam moriendi necessitatem, quam non habuit ante peccatum.","prev":{"citation":"Retractationum 1.25.64-66","label":"1.25.64 to 1.25.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.25.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.25.64"},"next":{"citation":"Retractationum 1.25.68","label":"Book 1, Chapter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.25.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.25.68"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}