{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 1.25.70-85","citation":"Augustine, Retractationum 1.25.70-85","ref":"1.25.70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.25.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.25.70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.25.70.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":193,"text":"sexagensima nona de co, quod scriptum cst: tunc et ipse filius subiectus erit ci, qui illi subiecit omnia; septuagensima de eo, quod apostolus dicit: absorta est mors in uictoriam. ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex; septuagensima prima de eo, quod scriptum est: inuicem onera uestra portate, et sic inplebitis legem Christi; septuagensima secunda de temporibus aeternis; septuagensima tertia de eo, quod scriptum est: et habitu inuentus ut homo; septuagensima quarta de eo, quod scriptum est in epistula Pauli ad Colosenses: in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum, qui est imago dei inuisibilis; septuagensima quinta de hereditate dei; septuagensima sexta de eo, quod Iacobus apostolus dicit: uis autem scire o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est? septuagensima septima de timore, utrum peccatum sit; septuagensima octaua de pulchritudine simulacrorum; septuagensima nona: quare magi Pharaonis fecerunt miracula sicut Moyses, famulus dei; octogensima aduersus Apollinaristas; octogensima prima de quadragensima et quinquagensima; octogensima secunda de eo, quod scriptum est: quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit; octogensima tertia de coniugio. Hoc opus sic incipit: Vtrum anima a se ipsa sit.","prev":{"citation":"Retractationum 1.25.69","label":"Book 1, Chapter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.25.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.25.69"},"next":{"citation":"Retractationum 1.26.1","label":"Book 1, Chapter 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.26.1"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}