{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 1.8.2","citation":"Augustine, Retractationum 1.8.2","ref":"1.8.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.8.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.8.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.8.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":175,"text":"In his libris ita multa disserta sunt, ut incidentes nonnullae quaestiones, quas uel enodare non poteram uel longam sermocinationem in praesenti requirebant, ita differrentur, ut ex utraque parte uel ex omnibus earundem quaestionum partibus, in quibus non apparebat, quid potius congrueret ueritati, ad hoc tamen ratiocinatio nostra concluderetur, ut, quodlibet eorum uerum esset, laudandus crederetur uel etiam ostenderetur deus. propter eos quippe disputatio illa suscepta est, qui negant ex libero uoluntatis arbitrio mali originem duci et deum, si ita est, creatorem omnium naturarum culpandum esse contendunt, eo modo uolentes secundum suae inpietatis errorem — Manichei enim sunt — inmutabilem quandam et deo coaeternam introducere naturam mali. de gratia uero dei, qua suos electos sic praedestinauit, ut eorum, qui iam in eis utuntur libero arbitrio, ipse etiam praeparet uoluntates, nihil in his libris disputatum est propter hoc proposita quaestione. ubi autem incidit locus, ut huius gratiae commemoratio fieret, transeunter commemorata est, non, quasi inde ageretur, operosa ratiocinatione defensa. aliud est enim quaerere, unde sit malum, et aliud est quaerere, unde redeatur ad pristinum uel ad maius perueniatur bonum.","prev":{"citation":"Retractationum 1.8.1","label":"Book 1, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.8.1"},"next":{"citation":"Retractationum 1.8.3.1-11","label":"1.8.3.1 to 1.8.3.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.8.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.8.3.1"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}