{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 2.33.2","citation":"Augustine, Retractationum 2.33.2","ref":"2.33.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.33.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.33.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.33.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":192,"text":"In libro ergo tertio cum soluerem quaestionem, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph, dixi quidem, quod ex alio natus, ab alio fuerit adoptatus, sed genus quoque adoptionis dicere debui; sic enim sonat, quod dixi, tamquam eum uiuus adoptauerit alius pater. lex autem filios etiam mortuis adoptabat iubens, ut fratris sine filiis mortui duceret frater uxorem et fratri defuncto semen ex eadem suscitaret. quae profecto de duobus unius hominis patribus expeditior ibi redditur ratio. uterini autem fratres fuerunt, in quibus hoc contigit, ut unius defuncti, qui uocabatur Heli, duceret alter uxorem, id est Iacob, a quo Matheus narrat genitum esse Ioseph; sed uterino fratri suo eum genuit, cuius filium Lucas dicit fuisse Ioseph, non utique genitum, sed ex lege adoptiuum. hoc in eorum litteris inuentum est, qui recenti memoria post ascensionem domini de hac re scripserunt. nam etiam nomen eiusdem mulieris, quae peperit Iacob, patrem Ioseph, de priore marito Mathan, qui fuit pater Iacob, auus Ioseph, secundum Matheum, et de marito posteriore Melchi peperit Heli, cuius erat adoptiuus Ioseph, non tacuit Africanus. quod quidem, cum Fausto responderem, nondum legeram, sed tamen per adoptionem potuisse contingere, ut unus duos haberet patres, dubitare non poteram.","prev":{"citation":"Retractationum 2.33.1","label":"Book 2, Chapter 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.33.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.33.1"},"next":{"citation":"Retractationum 2.33.3-4","label":"2.33.3 to 2.33.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.33.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.33.3"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}