{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 2.41.1","citation":"Augustine, Retractationum 2.41.1","ref":"2.41.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.41.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.41.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.41.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":122,"text":"Libros de trinitate, quae deus est, quindecim scripsi per aliquot annos. sed cum eorum duodecim non perfecissem et eos diutius tenerem, quam possent sustinere, qui uehementer eos habere cupiebant, subtracti sunt mihi minus emendati, quam deberent ac possent, quando eos edere uoluissem. quod posteaquam conperi, quia et alia eorum apud nos exemplaria remanserant, statueram eos iam ipse non edere, sed sic habere, ut alio aliquo opusculo meo, quid mihi de his euenerit, dicerem. urguentibus tamen fratribus — quia resistere non eis ualui — emendaui eos, quantum emendandos putaui, et conpleui et edidi adiungens eis a capite epistulam, quam scripsi ad uenerabilem Aurelium, episcopum Carthaginiensis ecclesiae, quo tamquam prologo exposui et quid accidisset et quid facere mea cogitatione uoluissem et quid fratrum conpellente caritate fecissem.","prev":{"citation":"Retractationum 2.40","label":"Book 2, Chapter 40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.40"},"next":{"citation":"Retractationum 2.41.2","label":"Book 2, Chapter 41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.41.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.41.2"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}