{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 2.59.2","citation":"Augustine, Retractationum 2.59.2","ref":"2.59.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.59.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.59.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.59.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":143,"text":"Vbi maxime disputatur de baptismate paruulorum propter originale peccatum, et de gratia, qua iustificamur, hoc est iusti efficimur, quamuis in hac uita nemo ita seruat mandata iustitiae, ut non sit ei necessarium pro suis peccatis orando dicere: dimitte nobis debita nostra. contra quae omnia sentientes illi nouam heresem condiderunt. in his autem • libris tangenda adhuc arbitratus sum nomina eorum sic eos facilius posse corrigi sperans, immo etiam in tertio libro, quae est epistula, sed in libris habita propter duos, quibus eam conectendam putaui, Pelagi ipsius nomen non sine aliqua laude posui, quia uita eius a multis praedicabatur, et eius illa redargui, quae in suis scriptis non ex persona sua posuit, sed quid ab aliis diceretur exposuit, quae tamen postea iam hereticus pertinacissima animositate defendit. Caelestius uero discipulus eius iam propter tales assertiones apud Carthaginem in episcopali iudicio, ubi ego non interfui, excommunicationem meruerat.","prev":{"citation":"Retractationum 2.59.1","label":"Book 2, Chapter 59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.59.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.59.1"},"next":{"citation":"Retractationum 2.59.3-4","label":"2.59.3 to 2.59.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.59.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.59.3"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}