{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum pr.2","citation":"Augustine, Retractationum pr.2","ref":"pr.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/pr.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/pr.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/pr.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":284,"text":"Sed, ut uolet, quisque accipiat hoc quod facio; me tamen apostolicam illam sententiam et in hac re oportuit intueri, ubi ait: si nos ipsos iudicaremus, a domino non iudicaremur. illud etiam, quod scriptum est: ex multiloquio non effugies peccatum, terret me plurimum, non quia multa scripsi uel quia multa etiam, quae dictata non sunt, tamen a me dicta conscripta sunt — absit enim, ut multiloquium deputetur, quando necessaria dicuntur, quantalibet sermonum multitudine ac prolixitate dicantur — sed istam sententiam scripturae sanctae propterea timeo, quia et de tam multis disputationibus meis sine dubio multa colligi possunt, quae si non falsa, at certe uideantur siue etiam conuincantur non necessaria. quem uero Christus fidelium suorum non terruit, ubi ait: omne uerbum otiosum, quodcumque dixerit homo, reddet pro illo rationem in die iudicii? unde et eius apostolus Iacobus: sit omnis homo, inquit, uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum; et alio loco: nolite, inquit, plures magistri fieri, fratres mei, scientes, quoniam maius iudicium sumitis. in multis enim offendimus omnes. si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir. ego mihi hanc perfectionem nec nunc arrogo, cum sim senex, quanto minus, cum iuuenis coepissem scribere uel apud populos dicere tantumque mihi tributum est, ut, ubicumque me praesente loqui opus esset ad populum, rarissime tacere atque alios audire permitterer et esse uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. restat igitur, ut me ipse iudicem sub magistro uno, cuius de offensionibus meis iudicium euadere cupio. magistros autem plures tunc fieri existimo, cum diuersa atque inter se aduersa sentiunt. cum uero ipsum dicunt omnes et uerum dicunt, ab unius ueri magistri magisterio non recedunt. offendunt autem, non cum illius multa dicunt, sed cum addunt sua. sic quippe incidunt ex multiloquio etiam in falsiloquium.","prev":{"citation":"Retractationum pr.1","label":"Book pr","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/pr.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/pr.1"},"next":{"citation":"Retractationum pr.3","label":"Book pr","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/pr.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/pr.3"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}