{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem 5.34-50","citation":"Augustine, Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem 5.34-50","ref":"5.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-ad-caesariensis-ecclesiae-plebem/5.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-ad-caesariensis-ecclesiae-plebem/5.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-ad-caesariensis-ecclesiae-plebem/5.34.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-ad-caesariensis-ecclesiae-plebem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077c"},"verse":false,"words":167,"text":"simul numerati sunt omnes patriarchae duodecim; nullum ab altero uteri diuersitas separauit, quia omnes caritas sociauit. quid interest ergo ubi baptismum acceperis? baptismus meus est, dicit tibi Sara, baptismus meus est, dicit tibi Rachel. noli superbire, ueni ad hereditatem, maxime quia ipsa hereditas non est illa terra quae data est filiis Iacob. filiis Israel data est terra; quanto a pluribus possidebatur, tanto plus angustabatur. hereditas nostra pax uocatur; testamentum lego: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. simul teneamus quod diuidi non potest. non eam angustat numerosus possessor, quanticumque uenerint, sicut promissum est: sic erit semen tuum tamquam stellae caeli et sicut arena quae est ad labium maris. in semine tuo benedicentur omnes gentes. et uidi, inquit in Apocalypsi, multos in stolis albis et habentes palmas, quos numerare nemo potest, uenientes ex omnibus gentibus. ueniant, pacem teneant. angusta non fit nostra possessio; angustias non facit nisi sola dissensio. ecce, fratres mei, ut angustias adhuc patiamur, dissensio facit fratris nostri: consentiat in pace, et facta est latitudo.","prev":{"citation":"Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem 5.1-33","label":"5.1 to 5.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-ad-caesariensis-ecclesiae-plebem/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-ad-caesariensis-ecclesiae-plebem/5.1"},"next":{"citation":"Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-ad-caesariensis-ecclesiae-plebem/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-ad-caesariensis-ecclesiae-plebem/6"},"credit":{"text":"Augustine, Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077c/stoa0040.stoa077c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}