{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermo De Bono Disciplinae [Incertus] 3","citation":"Augustine, Sermo De Bono Disciplinae [Incertus] 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermo De Bono Disciplinae [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077h"},"verse":false,"words":218,"text":"CAPUT I!. Disciplina omnia continentur et ordinantur. Ncmo disciplinam irrationabilem putot, sub qua videt universis quæ in coelo et sub cœlo sunt, verbo cooperante compositis, omnipotentis Dei stare consilium. In principio enim operis sui, Deus nihil prius quam disciplinam fecit. Nam cum assistente Sapientia coelum suspenderet, terram pararet, maria concluderet, et suis locis suisque temporibus cursum. selis lunæque globum disponcret; omnia sub disciplina constituit ( Id. VI II, 22-50 ). Quid autcm non esset tenebrosum, quid non incompositum, quid non haberetur absurdum, nisi constitutis legibus cuncta starent elementa? Numquid sine disciplina agitur solis cursus? qui quamvis diurui itineris necessitatem infatigatus impleverit, ad ofiicium tamen suum matutinus occurrit, ct se in parte cœli quotidie terrarum spatia lustraturus ostendit. Tanta est disciplinæ ratio, ut intra temporum metas lege conscriptas ita indefessi itineris alternis vicibus siderum cursus agitctur, ut nec luna defectionis suæ damna effugiat, nec solem diurni luminis flamma destituat. Numquid sime disciplina est, quod tanti maris fluctus humili terrarum littore continentur, et in suo sinu frequenter incitata ventis, altior aggere unda concluditur? Omnia profecto insipiens natura confunderet, nisi mundum disciplinæ ratio gubernaret. Hæc ideo proposuimus dicere, ut disceretis obedire evangelicis præcepiis, et coelestibus obtemperare mandatis. Quid autem rationalem animam, et ad Dei imaginem factam expediat. facile potest homo intelligere: cunt videt sacratis per voluntatem Dei constitutionibus disciplinv etiam elemeuta servire.","prev":{"citation":"Sermo De Bono Disciplinae [Incertus] 2","label":"Sermo De Bono Disciplinæ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/2"},"next":{"citation":"Sermo De Bono Disciplinae [Incertus] 4","label":"Sermo De Bono Disciplinæ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/4"},"credit":{"text":"Augustine, Sermo De Bono Disciplinae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077h/stoa0040.stoa077h.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}