{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermo De Contemptu Mundi [Incertus] 5","citation":"Augustine, Sermo De Contemptu Mundi [Incertus] 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-contemptu-mundi-incertus/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-contemptu-mundi-incertus/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-contemptu-mundi-incertus/5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermo De Contemptu Mundi [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-contemptu-mundi-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077g"},"verse":false,"words":335,"text":"CAPUT V. Mundum et mundana contemnant. Mundi arma, prædia terrena. His igitur signis clericalibus praelibatis, quibus a laicis discerni debemus, ad propositam admonitionem redeamus. Audiamus Joannem apostolum dicentem, Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt (I Joan. II, 15). Audiamus et Psalmistam mundi amatores increpantem, Filii hominum, utquid diligiiis vanitatem, et quæritismendac ium (Psal. IV, 3)? Salomon quoque subsequitur dicens, Vanitas vanitatum, et omnia vanitus (Eccle. i, 2). Libet unueriquam bene consonant organa Spiritus sancii. Monet Aposlolus, ut non diligamus mundum: invebitur Psalmographus.in ejus amatores: clamat Salomon, cuncta subjacere vanitati.Quare non diligamus mundum, ncc sequamur mendacium, Ecclesiastes declarat: ac si diceret,Ideo non sunt amanda iila, quia transitoria mendacia: quia quæ promittunt non conferunt, bona igilur non sunt. Cum enim bonorum omnium auctor sit Deus, et a fidelibus suis quæri et diligi quæque bona præcipiat: si mundana vera bona essent, ncc ipse quidem contemneret, ner. a sui,. sequacihus contemni præciperet. Quid igiturVeritas de se testatur, audiamus: Vulpes foveas hebent, Filius antem hominis non habet ubi caput suum reclinet [Matth. Tin, 20). Item si mundi gloria vana nonesset, non se abscondisset, cum turba: cum regem facere voluissent. Item si mundi gloria vana non esset, si divitiæ terrente vera bona essent: non earum possessoribus improperaret Dominus dicens, Væ vobis, divites, etc. (Luc.VI. 24). Et alibi, Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem introire in regnum cælorum (Matth. XIX, 24). Audiamus etiam quid suis dicat imitatoribus: Sivis perfectus esse, vade, et vende omnia quæ habes, et da pauperibus (Ibid., 21 ). Item, Nisi quis renuntiaverit omnibus quœ possidet, non potest meus essediscipulus (Luc. xiv, 33). Item, Nemo potest duobus dominis servire, id est, Deo et mammonæ (Matth. VI, 24 ). Vidit peritus magister suos discipulos luctaturos cum mundo, qni si haberent unde tenerentur, lcvius dejicerentur. Tulit igitur arma suis et nostris hostibus, dum nos privavit terrenis possessionibus. Nudus namque latrones non solet timere: qui vero se mundanis implicat, tela parat quibus confodiatur. Q'ii ergo non vult confodi, nudusproccdat per viam hujus exsilii.","prev":{"citation":"Sermo De Contemptu Mundi [Incertus] 4","label":"Sermo De Contemptu Mundi I, Incerti Auctoris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-contemptu-mundi-incertus/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-contemptu-mundi-incertus/4"},"next":{"citation":"Sermo De Contemptu Mundi [Incertus] 6","label":"Sermo De Contemptu Mundi I, Incerti Auctoris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-contemptu-mundi-incertus/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-contemptu-mundi-incertus/6"},"credit":{"text":"Augustine, Sermo De Contemptu Mundi [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077g/stoa0040.stoa077g.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}