{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermo De Obedientia Et Humilitate 2","citation":"Augustine, Sermo De Obedientia Et Humilitate 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-obedientia-et-humilitate/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-obedientia-et-humilitate/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-obedientia-et-humilitate/2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermo De Obedientia Et Humilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-obedientia-et-humilitate","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077i"},"verse":false,"words":272,"text":"CAPUT II. Superbia peccatum omnium pessimum. Cvm superbia virtutis potest esse species, non res. Simpliciter dico vobis: Omnia peccata odio habet Deus, mendacium, perjurium, furtum, latrocinium, adulterium, fornicationem, in quibus si quis deprehensus fuisset, non posset ocule a levare, sed sic eum haberemus quasi exsecrabilem: si quis superbus esi, multo pejus peccatum facit quam adulterium; et tamen loquimur cum eo. Qui fornicatur, potest aliquid dicere: Vicit me caro mea, supcravit me adolescentia ina. Non dico qnod facerc deboas t, siquidem et hoc odio habet Deus: sed in comparatione ma!i dico, Quicumque aliud peceatum fecerit, verbi causa, si furtum fecerit, excusare potest. Quid cuimdicil, Propterea furtum feci, quia egebam, quia fame moriebar, quia ægrotabam. Superbus quid dicere potest? Ideo superbia vide quantum malum sit, quod excusationem non Ilabet. Cæ cra vilia eis nocent, qui ea committunt: cæterum superbia plus omnibus nocet. Hoc ergo dico, ne cogitetis peccatum modicum esse superbiam a. Nempe quid dicit Apostolus? Ne quis, inquit, incidat in judicium diaboli (I Tim. Ill, G). Vide ergo quuniam quicumque inflatur, in judicium diaboli incidit. Hoc ergo dico secundum quod scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. v, 5), ut omnia quidem peccata fugiamus, maxime autem superbiam. Dico vobis de superbia, semper sibi sapiens videtur. Si quis dc fratribus dederit ei consilium, ct dixerit ei, Frater, non debes sic agere; non cum dignatur audire, quia se magis sapientem putat quam illum qui dat consilium. Et quid dicit in corde suo? Ego mihi sapientior: ego ergo non habeo consitium? Numquid tu es sapientier me, licet non dicat; tan en ex eo quod contemnit consilium fratris, in cordc suo loquitur.","prev":{"citation":"Sermo De Obedientia Et Humilitate 1","label":"Fragmentum est auctoris incerti, sed antiqui ad vetustissimum codicem Colbertin…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-obedientia-et-humilitate/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-obedientia-et-humilitate/1"},"next":{"citation":"Sermo De Obedientia Et Humilitate 3","label":"Fragmentum est auctoris incerti, sed antiqui ad vetustissimum codicem Colbertin…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-obedientia-et-humilitate/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-obedientia-et-humilitate/3"},"credit":{"text":"Augustine, Sermo De Obedientia Et Humilitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077i/stoa0040.stoa077i.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}