{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermo De Unctione Capitis Et De Pedibus Lavandis 3","citation":"Augustine, Sermo De Unctione Capitis Et De Pedibus Lavandis 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-unctione-capitis-et-de-pedibus-lavandis/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-unctione-capitis-et-de-pedibus-lavandis/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-unctione-capitis-et-de-pedibus-lavandis/3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermo De Unctione Capitis Et De Pedibus Lavandis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-unctione-capitis-et-de-pedibus-lavandis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa078c"},"verse":false,"words":358,"text":"Commendate ergo firmiter memoria; vestræ quod audistis a nobis, et quod nobis, imo Domino promisistis (a): nec ulla unquam tribulatio præsentis vitae recordationem vobis vestrae auferat sponsionis. Implete omnia quae audistis imperia: implete omnia vestra quae promisistis. Nolite similes effici populo Judæorum, qui cum audissent pracepta Dei, recte quidem dixerunt, Omnia quæ mandavit nobis Dominus, audiemuS, et faciemus ea; sed quod bene promiserant, neglexerunt. Placuerunt eniin Deo, quando se mandata ejus servaturos promiserant. Sic quidem legimus dixisse ad Moysen populum Israel: Accede, tu, et audi omnia quanta loquitur Dominus Deus noster ud te, et tu loqueras ad noa. Omnia quanta loquitur ad nos Dominus Deus noster, et audiemus, et faciemus. Et dixit ad Moysen Dominus, Audivi vocem sermonum populi hujus quanta locuti sunt. Quis dabit cor eorum sic esse in eis, itu ut metuant me, et observent præcepta mea omnibus diebus (Deut. V, 27-29)? Placuerunlergo, ut diximus, Deo, quando quidem polliciti suat se mandata ejus esse facturos: sed displicuerunt, quando quidem posita sibi mandata, et quæ promiserant servare, transgressi sunt. De ipsis enim propheta loquitUr dicens, Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei (Psal. LXVII, 36).Hocest enim ore Deum et non corde diligere, quod promittunt se Dei,'almitatem esse facturos, mentiuntur lingua sua, et ad faciendam diaboli rcfugiunt voluntatem, omnipotentem Deum ad iracundiam provocantes. qui se irrideri non patitur. Qni cum et opera hominum quamlibet in occulto facta conspiciat, qui cum verba onnia quamlibet secreto insusurrantes audiat, qui cum omnis omnium cogitationes intelligat et agnoscat, severissime judicabit. Qui hic ideo non semper contemptores suos punit, quia in futuro decrevit esse judicium, uhi aeterna condemnatio et perpetua servatur peccantibus poena. Ibi erit fletus oculorum, et stridor dentium. Ubi, sicut ipse Dominus ait: Vermis eorum nonmorietur, et ignis eorum non exstinguetur (lsai. LXVI, 24). Vos autem, fratres ditectissimi, credimus in nomino Domini, quod non transitorie audiatis verba nostra, imo divina: quia quod vobis dicimus, ex sanctis et divinis cloquiis mutuamur. Speramus in Domino, quod facietis omnia quæ promisistis, Deo adjuvante vos in sanctis operibus, ipsius Domini nostri Jesu Christi gratia; cui est gloria et honor cum Patrc et Spiritu sancto in sæcula sacculorum. Amen.","prev":{"citation":"Sermo De Unctione Capitis Et De Pedibus Lavandis 2","label":"In baptizatis chrismatis infusio qnid significet. VI promissa in Baptismo acdul…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-unctione-capitis-et-de-pedibus-lavandis/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-unctione-capitis-et-de-pedibus-lavandis/2"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, Sermo De Unctione Capitis Et De Pedibus Lavandis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa078c/stoa0040.stoa078c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}