{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 100.3.27-54","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 100.3.27-54","ref":"100.3.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/100.3.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/100.3.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/100.3.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":240,"text":"Noli ergo in hoc gloriari, ut putes te in servitio tuo non habere conservos: sunt quos cleri, sicut et te, de me scilicet præsumentes: sicut ait Apostolus, Et nunc reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factae sunt. CAPUT III. — 4. Gratiæ Dei totum debent electi. Cave, o christiane, cave superbiam. Licet cnim imitator sanctorum sis, totum semper gratiæ reputa: quia ut esset aliquid reliquum, gratia in te Dei, non tuum meritum fecit. Dc ipsis denique reliquiis dixerat propheta Isaias commemorans, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Comorrha similes fuissemus (Isai. i, 9; Rom. ix, 29). Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiæ per electionem gratia' salvæ factæ sunt. Si autem, grotia, inquit, jam non ex operibus; id est, jam non de tuo merito extollaris: alioquin gratia jam non est gratia ( Ron:. XI, 2-6). Si enim de tuo opere praesumis 1; ergo merces tibi redditur, non gratia condonatur. Si autem gratia est, gratis datur. Interrogo nunc: Credis, o peccator, Christo! Dicis: Credo. Quid credis? Gratis universa peccata per ipsum libi posse remitti? Habes quod credidisti. gratia gratis data! Quid tu, juste, credis te sine Dco non posse I servare justitiam? Ipsius ergo lotum reputa, quod justus es, pietati: quod autem peccator es, tuae iniquilati adscribe. Eslo accusator tuus, et ille erit indultor tuus. Omne euim crimen facinus, vel peccatum, nostræ est negligentiæ: et omnis virtus et sanctitas, Dei est indulgentias. Conversi ad Dominum 2.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 100.3.1-26","label":"100.3.1 to 100.3.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/100.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/100.3.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.1-3-25","label":"6.1 to 6.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.1-3"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}