{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 102.3.30-53","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 102.3.30-53","ref":"102.3.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/102.3.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/102.3.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/102.3.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":276,"text":"Ego enim clamo: ille vero in silentio plusdoccl. Ego loquor per sonum sermonis: ille intus loquitur per timorem cogitationis. Ergo ipse inserat in corde vestro verbum meum: quoniam dicere ausus sum, Bene vivite, ne male moriamini. Ecce quoniam fides est in cordibus vestris, et ibi est Christus, et ipse habet docere quod ego cupio personare. Divitis et Lazari contraria sors post morlem. Rccordamini in Evangelio divitem ilium, et pauperm illum: divitem indutum purpura et bysse, et quotidianis epulis saginatum: pauperem vero illum jacentem ante januam divitis, esurientem, et de mensa ejus micas requirentem, ulceribus plenuin, a canibus linctum. Recordamini ergo: unde recordamini, nisi quia ibi est Christus in cordibus vestris? Dicite mihi quid ipsum intus interrogaveritis, et responderit vobis. Sequitur enim, et dicit: Contigit mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahæ. Mortuus cat autem et dives, et sepultus eat in infernum. Cum autem in tormentis esset, levavit oculos suos, et vidit Lasarum requiescentem in sinu Abrahæ. Tunc clamavit, dicens: Pater Abraham, miserere mei, el mitte Lazarum, ut intingat digitum suum in aquam, et stillet in linguam meam, quia crucior in hac flamma. Superbus temporis, mendicus inferni. Pauper enim ille pcrveniebat ad micam t: ille vero non perveniebat ad guttam. De duobus ergo istis, dicite mihi, quis est bene mortuus, et quis est male mortuus? Nolite oculos interrogare, ad cor rcdite. Si eni:n oculos interrogaveritis, falsa vobis respondent. Multum enim splendida sunt, et sæculariter fucata, quæ illi diviti morienti cxhiberi potuerunt. Quæ potuerunt agmina plangenitium esse servorum et ancillarum? quæ pompa clientium? qui splendor funcris? quod pretium sepulturæ? Credo eum aromatibus obrutum. Quid ergo dicturi sumus, fratres, bene istum mortuum, an male mortuum?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 102.3.1-29","label":"102.3.1 to 102.3.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/102.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/102.3.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 102.3.54-85","label":"102.3.54 to 102.3.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/102.3.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/102.3.54"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}