{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 107.2.138-165","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 107.2.138-165","ref":"107.2.138","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/107.2.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/107.2.138","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/107.2.138.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":296,"text":"CAPUT VI. — 7. Signum Christi in fronlc intus portantes securi sunt inter malos. Sed fortasse ille nondum fuit christianus. Nos audiamus, fratres, quihus credentibus Evangelium recitatur, a quibus qui illa dixit adoratur, cujus signum a nobis in fronte portatur, cl in corde habctur. Interest enim plurimum ubi habeat homo signum Christi, utrum in fronte, an et in fronte et in corde. Audistis quid hodie Ezechiel1 sanctus propheta loqucbatur, quemadmodum antequam mitteret Deus exterminatorem populi iniqui, misit primitus signatorcm, et ait illi: Vade, ct da signum in frontibus eorum qui gemunt ct mœrent de peccatis populi mei, quæ fiunt in medio corum. Nou dixit, quæ fiunt extra ipsos (a); sed, in medio eorum. Gemunt tamen et mœrent: ct ideo signati sunt in fronte; in Ironte interioris hominis, non exterioris. Est cnim frons in facie, est frons in conscientiae Denique aliquando quando interior frons pulsatur, exterior obrubescii: aut pudore obrubescit, aut timoro pallescit. Est ergo frons hominis interioris. Ibi signati sunt illi, ne vastarentur: quia etsi peccata quæ ficbant in medio corum, non corrigebant; tamen dolebant, et ipso se dolore separabant; et separat! Deo, oculis hominum mixti erant. Signantur occulte, non læduntur aperte. Mittitur postea vastator, ct dicitur ci: Vade, vasta, non parcas minoribus, majoribus, masculis, feminis: sed ad eoa qui habent in fronte signum, non appropinques (Ezech. te, 4-6). Quanta sccuritas vobis data est, fratres mei, qui estis in hoc populo gementes, et mœrentes iniquitates quæ flunt in mediovestrum, et non facientes? CAPUT VII. — 8. Omnis avaritia, nc peccetur, præcidenda. Ut autcm iniquitates non faciatis, Cavete ab omni avaritia. Dico vobis latius, quid cst ab omni avaritia. lu libidine avarus cst,cui uxor nou suflicit sua. Et ipsa idololatria dicta est avaritia: quia et ill ipsa divinitate avarus est, cui nou sulficit Deus unus ei verus.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 107.2.103-137","label":"107.2.103 to 107.2.137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/107.2.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/107.2.103"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 107.2.166-185","label":"107.2.166 to 107.2.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/107.2.166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/107.2.166"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}