{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 113.2","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 113.2","ref":"113.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/113.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/113.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/113.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":412,"text":"CAPUT II. —?. Mammona iniquitatis. Eleemosyua non de rapinis, sed de justis laboribus facienda. Sed quid est, quod nit eos esse amicos de mammona iniquitatis? Quid est mammona iniquitolis? Primum quid cst mammona? Verbum est enim quod latinum non cst. Hebræum verbum est, cognatum linguæ Punicæ Istæ enim linguæ sibi significationis quadam vicinitate sociantur. Quod Punici dicunt mammon, latine lucrum vocatur. Quod Hebræi dicunt mammona, latine divitiae vocantur. Ut ergo latine totum dicamus, hoc ait Dominus noster Jesus Christus, Facite vobis amicos de divitiis iniquitatis. Hoc quidam male intelligendo rapiunt res alienas, et aliquid inde pauperibus largiuntur, et putant se facere quod præceptum est. Dicunt enim: Rapere res alienas, mammona est iniquitatis; erogare inde aliquid, maxime egentibus sanctis, hoc eat facere amicos de mammona iniquitatis. Intellectas iste corrigendus est, imo de tabulis cordis vestri omnino delendus est. Nolo sic intelligatis. De justis laboribus facite eleemosynas: ex eo quod recte habetis date. Non enim corrupturi estis judicem Christum, ut non vos audiat cum pauperibus,. quibus tollitis. Si enim deprædareris aliquem invalidum, tu validior et potentior, et veniret tecum ad judicem bominem quemlibet in hac terra, habentem judicandi aliquam potestatem, velletque tecum causam dicere, si tu de praeda ct spoliatione illa inopis dares aliquid judici, ut pro te judicaret, judei ille vel tibi placeret? Nempe pro te judicavit, et tamen tanta vis est justitiae, ut et tibi displiceat. Noli tibi talem pingere Deum, noli collocare in templo cordis tui tale idolum. Non est talis Deus tuus, qualis non debes esse nec tu. Si tu non sic judices, sed juste judices; etiam sic melior est te Deus tuus: non est inferior; justi- Hor est, fons justitiæest. Quidquid boni fecisti, inde sumpsisti; et quidqnid boni eructuasti, inde bibisti. Laudas vas, quia habet inde aliquid, et vituperas fontem? Nolite velle eleemosynas facere de fenore et usuris. Fidelibus dico, eis quibus Christi Corpus erugamns dico. Timete, corrigite vos: ne dicam postea, Tu facis et tu facis. Et puto, quia si fecero, non mihi debetis irasci, sed vobis, ut corrigamini. Ad hoc enim valet quod dictum est in Psalmo: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV, 5). Volo.vos irasci, sed ut nou peccelis. Ut autem non peccetis, quibus habetis irasci, nisi vobis? Quid est enim homo poenitens, nisi homo irascens sibi? Ut accipiat veniam, de se ipso exigit pænam; et recte dicit Deo, Averte oculos tuos a peccatis meis, quoniam peccatum meum ego agnosco (Psal. i. ii. 5). Si tu agnoscis, et ille ignoscit. Qui faciebatis, nolite facere: non licet.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 113.1","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/113.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/113.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 113.3","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/113.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/113.3"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}