{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.10.71-100","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.10.71-100","ref":"117.10.71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.10.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.10.71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.10.71.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":280,"text":"Ergo coaeva sunt. Si semper virgultum, semper et imago de virgulto. Quod autem de alio est, utique natum est. Potest ergo semper esse generans, et semper cum illo quod de illo natum est. Ibi enim æstuabamus, ihi laborabamus, quomodo intelligeretur sempiterna nativitas. Ergo filius Dei secundum hoc dicitur, quod et Palcr est, quod habet do quo sit: non secudum hoc, quod prior esset Pater, et postea Filius. Semper Pater, semper Filius de Patre. Et quia quidquid de aliquo est, natum est; semper igitur Filius natus. Semper Pater, semper de illo imago; quomodo imago illa virgulti de virgulto nata est, et si semper virgultum, semper nata esset et imago de virgulto. Non potuisti invenire coæterna genita æternis genitoribus, et invenisti coæva nata temporalibus gignenlibus. Intelligo coæternum Filium natum aeterno gignenti. Quod enim est temporali coævum, hoc est æterno coaeternum. CAPUT X. - 13. In similitudinibus allatis eat inæqualitas. Hic jam modicum est I quod advertatis, fratres, propter blasphemias. Semper enim dicitur, Ecce dedisti similitudines sed splendor qui funditur de igne, minus lucet quam ipse ignis; et imago virgulti minus utique habet proprietatem, qnam illud virgultum unde imago est. Habent ista similitndinem, sed non habent omnimodam aequalitatem: quare non videntur esse ejusdem substantiæ. Quid ergodicemus, si dicat aliquis: Talis est ergo Filius ad Patrem, qualis ad ignem splendor, et imago ad virgultum? Ecce intellexi aeternum Patrem, intellexi coacternum Fi. lium tamen sicut effusum splendorem minus igne lucentem, aut sicut effusam imaginem minus quam virgultum existentem dicinlus? Non: sed aequalitas omnimoda cst. Non credo, ait, quia non invenisti similitudincm. Sed crede Apostolo, quia potuit videre quod dixi I. Ait enim: Non rapinam arbitratus eat esse æqualis Deo ( Philipp. II, 6 ). Æqualitas omni modo conjungitur.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.10.47-70","label":"117.10.47 to 117.10.70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.10.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.10.47"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.10.101-104","label":"117.10.101 to 117.10.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.10.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.10.101"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}