{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.3.19-49","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.3.19-49","ref":"117.3.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.3.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.3.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.3.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":279,"text":"CAPUT II. — i. Pretium Verbi ipse homo. Verbum ergo Dei propositum est omnibus: comparent qui possunt; possunt autem qui pie voluerint. In illo enim Verbo pax: et pax in terra hominibus bonae voluntatis ( Luc. II, 14). Ergo qui vult comparare, deL se ipsum. Quasi pretium est hoc Verbi, si dici aliquo uiodo potest, quando nec se perdit qui dat, et acquirit Verbum pro quo se dat, et se ipsum in Verbo ac. quirit cui se dat. Et quid dat Verbo? Non aliquid ab ipso alienum, pro quo se dat; sed quod per ipsum Verbnm factum est, hoc ei redditur ut reficiatur. Omnia per ipsum facta sunt. Si omnia, utique et homo. Si coelum, si terra, si mare, si omnia quae in ipsis sunt, si universa creatura; utique ille manifestius. qui ad imaginem Dei factus per Verbum factus est homo. Verbum Dei forma quædam non formata. Forma sine tempore et loco. Non modo 1. fratres, tractamus, quomodo possit intelligi quod dictum est. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ineffabiliter potest intelligi: non verbis hominis fit ut intelligatur. Verbum Dei tractamus, etdicimus quare non intelligatur. Non nunc dicimus ut intelligatur, sed dicimus quid impediat ne inte'ligatur. Est enim forma quaedam, forma non formata, sed forma omnium formatorum: forma incommutabilis, sine lapsu, sine defectu, sine tempore, sine loco, superans omnia, existens2 omnibus et fundamentum quoddam in quo sint, et fastigium sub quo sint. Si dicis quia omnia in illo sunt, non mentiris. Dictuu est enim ipsum Verbum I Sapientia Dei: habemus autem scriptum, Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Ergo in illo sunt omnia: et tamen quia Deus est, sub illo sunt omnia.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.3.1-18","label":"117.3.1 to 117.3.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.3.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.3.50-72","label":"117.3.50 to 117.3.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.3.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.3.50"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}