{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 118.1.43-88","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 118.1.43-88","ref":"118.1.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/118.1.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/118.1.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/118.1.43.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":280,"text":"Ecce et ipse factus est, sicut tu dicis, non ego, quia genitum non nego. Si ergo dicis factum esse, quæro per quid, quaero per quem. Per se ipsum? Ergo crat, antequam fieret, ut faceret se ipsum. Si autem omnia per ipsum facta sunt, intellige quia non est factus ipse. Si non potes intelligere, crede ut intelligas. Præcedit fides, sequitur intellectus: quoniam propheta dicit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. vn, 9, sec. LXX). Erat Verbum. Noli ergo quærere tempus ei, per quem facta sunt tempora. Erat Verbum. Sed tu dicis: Aliquando non erat Verbum. Mentiris, nusquam legis. Ego antem lego tibi, In principio erat Verbum. Quid quæris ante principium? Si autem aliquid invenire potucris ante principium, ipsum erit principium. Insanit qui aliquid quaerit ante principium. Quid ergo dicit quia fuit ante principium? In principio erat Verbum. i. Similitudine ostenditur. coceternum esse Deo Patri Filium. Sed dicis: Et erat Pater; et ante Verbuin? Quid quiæris? In principio erat Verbum. Quod invenis intellige: noli quærere quod non potes invenire. Nihil est ante principium. In principio erat Verbum, Splendor Patris Filius est. De sapientia Patris, quod est Filius, dictum est, Candor est enim lucis æternæ (Sap. VII, 26). Quæris Filium sinc Patre? Da milii lucem sine candore. Si aliquando non erat Filius, Pater lux obscura erat. Quomodo enim non obscura lux erat, si candorem non habcbat? Ergo semper Pater, semper Filius. Si semper Pater, semper Filuis. Quæris a me utrum natus sit Filius? Respondeo, Natus. Non enim esset Filius, si non natus. Sed cum dico, Semper Filius; hoc dico, Semper est natus. Et quis intelligit, Semper est natus? Da mihi sempiternum ignem,et do tibi sempiternum splendorem. Benedicimus Deum, qui dedit nobis sacras Scripturas.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 118.1.1-42","label":"118.1.1 to 118.1.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/118.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/118.1.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 118.1.89-108","label":"118.1.89 to 118.1.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/118.1.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/118.1.89"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}