{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 119.1","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 119.1","ref":"119.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/119.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/119.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/119.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":158,"text":"CAPUT PRIMUM. — i. Verbum æternum apud Deum. Dominum nostrum Jesum Christum factum esse hominem quaerendo perditum hominem, neque unquam tacuit praedicatio nostra, et semper habuit fides vestra: hunc autem Dominum nostrum, qui homo factus est propter nos, Deum semper fuisse apud Patrem; et semper futurum esse, imo semper esse; quia ubi tempus non præterit, non est ibi Fuit et Erit. Quod enim dicitur Fuit, jam non eat; quod dicitur Erit, nondum est: sed semper est, quia vere cst, hoc est, incommutabilis est. Modo nos admonuit evangelicum capitulum, magnum divinumque secretum. Hoc enim principium Evangelii sanctus Joannes ructuavit, quia de pectore Domini bibit. Recordamini enim, et lectum eat vobis nuperrime, quomodo ipse sanctus Joannes evangelista in sinu Domini discumbebat. Quod aperte exponere volens, ait, Super pectus Domini (Joan. XIII i3, 25): ut intelligeremus quid dixerit, in sinu Domini. Ille enim qui super pectus Domini discumbebat, putamus quid bibebat? Non putemus, sed potemus: modo enim ct nos audivimus quod bibamus.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 118.1.89-108","label":"118.1.89 to 118.1.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/118.1.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/118.1.89"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 119.2","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/119.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/119.2"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}