{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.8.142-174","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.8.142-174","ref":"123.8.142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/123.8.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/123.8.142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/123.8.142.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":284,"text":"Quid est hoc ergo quod dixi, Periculose auditur, si non intelligatur? Multi concupiscentiis carnalibus et damnabilibus victi, committunt quicque facinora atque flagitia, et immunditiis tam pessimis volutantur, quæ turpe est etiam dicere; ct dicum sibi ista verba Apostoli. Vide quid dixit Apostolus, Ut non ea qua vultis, illa faciatis. Nolo facere, cogor, compellor, vincor, facio quæ nolo, sicut ait Apostolus (Rom. VII, 19): Quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut non ea quæ vultis, illa faciatis. Videtis quam periculose auditur, si non intelligitur. Videtis quemadmodum pertineat ad officium pastoris, opertos fontes aperire, et aquam puram, innoxiam, sitientibus ovibus ministrarc. Pugna interior sic gerenda, ut spiritus non νιncatur a carne. Noli ergo vinci, quando pugnas. Videte quale bellum proposuit, qualem pugnam, qualem rixam, intus, intra te ipsum. Caro concupiscit adversus spiritum. Si non concupiscit et spiritus adversus carnem, fac adulterium. Si autem spiritus ooncupiscit adversus carnem, lucUm video, victum non video, pugna est. Concupiscit caro adversus spiritum: delectat adulterium. Fateor quia delectat. Sed spiritus concupiscit adversus carnem: delectat et castitas. Ergo vincat spiritus carnem: aut certe non vincatur a earne. Adulterium tenebras quaerit, castitas lucem desiderat. Quomodo vis innotescere, sic vive: quomodo vis hominibus innotescere, etiam praeter oculos hominum sic vive; quoniam qai fecit te, et in tenebris videt te. te.-Quare laudatur castitas publice ab hominibus! Quare non laudant adulterium nec adulleri? Qui ergo quærit veritatem, venit ad luccm. (Joan. III, 21). CAPUT VI. — Sed delectat adulterium. Contradicatur, resistalur, repugnetur. Non enim non habes uude pugnes. Deus tuus est in te, Spiritus bonus datus est tibi. Et tamen permittitur ipsa caro concupiscere adversus spiritum, suggestionibus pravis et dclectalionibus genuinis. Fiat quod ait Apostolus, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.8.105-141","label":"123.8.105 to 123.8.141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/123.8.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/123.8.105"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.8.175-184","label":"123.8.175 to 123.8.184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/123.8.175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/123.8.175"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}