{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.2.25-50","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.2.25-50","ref":"125.2.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.2.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.2.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":296,"text":"Ipse exposuit apostolus Paulus: Conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi flaretur credentibus. Qui enim ægrotabant, sanos se esse putabant. Acceperunt Legern, quam implere non poterant; didicerunt in quo morbo essent, ct imploraverunt manus medici: voluerunt sanari, quia cognoverunt se laborarc; quod non gnoscerent, nisi datam Legem implere non possent. Innocens enim homo sibi vidcbatur, ct ex ipsa superbia innocentiæ falsæ insanior fiebat. Ad domandam ergo superbiam, et ad dcnudandam, data cst Lcx; non ad liberandos ægrotos, sed ad convincendus superbos. Ergo altendal Charitas vestra: ad hoc data est Lex, quæ proderet morbos, non quæ tolleret. Ideo ergo ægroti illi, qui in domibus suis secretius ægrotare possent, si illæ quinque porticus non essent, prodebantur oculis omnium in illis porticibus, sed a porticibus non sanabantur. Utilis ergo crat Lex ad prodenda peccata, quia reus home abundantins tactus ex prævaricatione Legis, posset edomata superbia implorare auxilium miserantis. Attendite Apostolum: Lex subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. v, 20). Quid est, Lex subintravit, ut abundaret delictum? Siculalio loco dicit, Ubi enim non est leT, nec prævaricatio (Id. IV, 15). Peccater homo potest dici ante legem, prævaricator non potest Cum amem accepta lege peccaverit, non solum peccator, sed etiam prævaricator invenitur. Cum ergo prævaricatio adjuncta sit peccato, ideo abundavit delictum. Abundante autem delicto, discit humana superbia tandem subjici, et confiteri Deo, et dicere, Infirmus sum (Psa/. VI, 5). Dicere etiam verba illa Psalmi, quæ non dicit nisi anima humiliata: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psat. XL, 5). Dicat ergo hoc anima infirma, saltem convicta per prævaricationem; et non sanata, sed demonstrata per Legem. Audi et ipsum Paulum ostendentem tibi' quia et Lex bona est, et tamen nisi gratia Christi non liberat a peccato.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.2.1-24","label":"125.2.1 to 125.2.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.2.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.2.51-63","label":"125.2.51 to 125.2.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.2.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.2.51"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}