{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.5.101-131","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.5.101-131","ref":"127.5.101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.101.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":280,"text":"Amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Generando dedit: quia genuit, dcdit. Filius cnim de Patre est, Pater non est de Filio: scd Pater Filii Pater est, ct Filius Patris est Filius. Verumtamen Filius de Patre genitus, non Pater de Filio: et semper Filius; semper crgo genitus. Quis hoc capiat semper genitum? Omnis enim homo, cum audit genitum, occurrit illi: ergo erat tempus, quando non erat iste qui genitus est. Quid ergo dicimus? Non sic: non crat tempus ante Filium, quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Si omnia per ipsum facta sunt; et tempora per ipsum facta sunt; quomodo possent esse tempora ante Filium, per quem facta sunt tempora? Tolle crgo omnia tempora; semper cum Patre Filius. Si semper cum Patre Filius, et tamen Filius, semper genitus: si semper genitus, semper cum genitore erat qui genitus est. Generatio sempiterna Filii Dei explicari non potest. Nunquam hoc vidi, inquies tu, aliquem gencranteni, ct semper cum illo quem gencravit: sed præcessit ille qui generavit, et secutus cst tempore ille qui generatus est. Dcuc dicis, Nunquam hoc vidi: quia hoc ad illud pertinet, quod oculus non vidit. Quæris quomodo dicatur? Non potest dici: quia nec auris audivit, nee in cor haminis ascendit. Credatur, et colatur. Cum creditur, colitur; cum colitur, crescitur 1; cum crescitur, capitur. Adhuc enim in istacamc; quamdiu peregrinamur a Domino, ad Angelos sanclos, qui hæc vident, infantes sumus, lactandi fnle, pascendi specie. Sic enim dicit Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non perspeciem (I Cor.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.5.75-100","label":"127.5.75 to 127.5.100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.75"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.5.132-149","label":"127.5.132 to 127.5.149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.132"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}