{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 129.4.58-91","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 129.4.58-91","ref":"129.4.58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.4.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.4.58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.4.58.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":286,"text":"Sed meministis dictum, Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico iti Christo et in Ecclesia (Ephes. v, 23, 31, 52). Si ergo duo sunt in carne una, duo sunt in voce una. Caput nostrum, Dominus Christus, loculus est ad Judæos ea quae audivimus, cum Evangelium legeretur, caput ad inimicos suos: loquatur et corpus, id es!, Ecclesia, ad inimicos suos. Nostis ad quos loquatur. Quid habet loqui I? Non dixi de meo, ut vox una sit: quia caro una, vox una. Hoc ergo illis dicamus: voce Ecclesiæ loquor. fratres, lilii dispersi, oves errantes, rami præcisi, quid milii całumniamini? Quid me non agnoscitis? Scrutamini Scripturas, iti quibus putatis νοs vitam æternam habere; ipsce testimonium perhibent de me: Judæis dicit capul nostrum, quod vobis corpus dicit: Quæretis me, et non invenietis (Joan. VII, 5G). Quarc? Quia non scrutamini Scripturas, quæ testimonium perhibent dc me. CAPUT IV. — 5. Testimonia Veteris Testamenti de Christo et Ecclesia. Testimonium pro capitc: Abrahæ dictæ sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Testimonium pro corpore ad Abraham, quod commemoravit Apostolus. Abrahæ dictæ sunt promissiones. Viro ego, dicit Dominus; per memetipsum juro, quia obaudisti νοcem meam, et non pepercisti dilecto filio tuo propter me, nisi benedicetis benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas cœli, et sicut arenam maris; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ (Cen. XXII, 16-18). Habes testimonium pro capite. habes pro corporc. Audi aliud breve, et prope una sententia complexum pro capite et pro corpore. De rcsurrcctione Christi Psalmus loquebatur: Exaltare super coelos, Deus. Continuo pro corpore: Et super Omnem terram gloria tua (Psal.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 129.4.27-57","label":"129.4.27 to 129.4.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.4.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.4.27"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 129.4.92-119","label":"129.4.92 to 129.4.119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.4.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.4.92"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}