{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.59-84","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.59-84","ref":"13.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.59.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":300,"text":"quamvis de sublimi illius et de incommutabili veritate non loquamur, non tamen imus in vanitatem. Qui autem illa omnia in Christo falsa et simulata dicunt, ran e sunt clamantes in palude: strepitum vocis habere possunt, doctrinam sapientiæ insinuare non possunt. Denique in Ecclesia loquuntur hærentes veritati Veritatem per quam facta sunt omnia, Veritatem Verbum carnem factum et habitantem in nobis; Veritatem Christum natum de Deo, unum de uno, unigenitum et coæternum; Veritatem accepta forma servi natum ex virgine Maria, passum, crucifixum resurgentem, ascendentem: ubique Veritatem, et quam perfecti capiant, et quam parvulus capere potest 2; Veritatem, et in pane, et in lacte; in pane magnorum, in lacte parvulorum. Idem quippe panis, ut lac fiat, per carnem trajicitur. Qui autem huic veritati contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranæ sunt tædium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi denique homines rationabiliter loquentes: Non sunt loquelæ neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: sed voces non inanes; quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis lerrce verba eorum (Psal. XVIII, 45). Si autem et ranas vis e contrario intelligere, illum versum Psalmi recole: fania loculi sunt unusquisque ad proximum suum ( Psal. XI, 3). CAPUT III. — 4. Tertium præceptum, Memento diem sabbati sanctificare eum (Exod. xx, 8). In tertio blo præcepto insinuatur quædam vacationis indictio, quæ cst cordis tranquillitas ac mentis, quam facit Lona conscientiae Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Deniqne videte vacationem, hoc est, quietem. Super qu m, inquit, requiescet Spiritus meus? Super humilem et quictum et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Inquieti ergo rcsiliunt ab Spiritu sancto, rixarum amatores; calumniarum seminatores, contentionis quam veritatis cupidiores, inquietudine sua non ad se admittunt quietem sabbati spiritualem. Contra istorum inquietudinem dicitur, tanquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem Spiritus Dci: Esto, inquit, mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas (Eccli.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.29-58","label":"13.29 to 13.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.29"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.85-116","label":"13.85 to 13.116","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.85"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}