{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 135.2.37-70","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 135.2.37-70","ref":"135.2.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/135.2.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/135.2.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/135.2.37.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":282,"text":"Sed molestum est quod dixit, Omnia quas habet Pater, mea sunt. Si intelligat, Omnia quæ habet Pater, Filii sunt; omnia quæ habel Filius, Patris sunt. Audi illum alio loco: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. (Joan. XVII, 10.) Finita est quæstio, de his quæ habet Pater et Filius: concordes habent t, tu noli litigare. Opera Patris quæ dicit opera sua; quia et tua mea sunt2:quia illius Patris dicit opera, cui dixit, Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. Ergo opera mea tua sunt, et opera tua mea sunt. Quæcumque enint Pater facit: ipse dixit, Dominus dixit, Unigenitus dixit, Filius dixit, Veritas dixit. Quid dixit? Quæcumque Pater facit, hæc et Filius facit similiter (Id. V, 19). Magna expressio, magna veritas, magna æqualitas. Omnia quæ Pater facit, hæc facit et Filius. Sufticeret, Omnia quæ Pater facit, hœc facit et Filius. Non sufficit; addo, similiter. Quare addo, similiter? Quia solent dicere non intelligentes, et nondum apertis oculis ambulantes, solent dicere: Pater fecit jubendo, Filius obsequendo; ergo dissimiliter a. Si. autem similiter, quemodo ille, sic ille: sic quæ ille, hæc iste. CAPUT III.—4. Filius Dei consubstantialis et coæternus Patri. Sed jubet Pater, inquit, ut faciat Filius. Carnaliter quidem sapis, sed sine præjudicio veritatis, cedo tibi. Ecce Pater jubet, Filius obsequitur: numquid ideo non est ejus naturæ Filius, quia ille jubet, ille obsequitur? Da mihi duos homines, patrem et filium: homines suut duo; qui jubet, homo est; qui obsequitur, homo est: qui jubet et qui obsequitur, unam habent eamdemque naturam. Numquid ille qui jubet, non de natura sua genuit filium? Numquid ille qui obsequitur, obsequendo naturam perdidit? Accipe ergo interim, quomodo accipis duos homines, Patrem jubentem, Filium obsequentem, tamen Dcum et Deum.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 135.2.1-36","label":"135.2.1 to 135.2.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/135.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/135.2.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 135.2.71-110","label":"135.2.71 to 135.2.110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/135.2.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/135.2.71"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}