{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 138.5","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 138.5","ref":"138.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/138.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/138.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/138.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":252,"text":"CAPUT V. — 5. Unus tamen bonus pastor Christus. Quid cst crgo, quod pastoribus bonis commendas unum pastorem, nisi quia in uno pastore doccs unitatem? Ex exponit apertius ipse Dominus per ministcrium nostrum, cx ipso Evangelio commemorans Charitalem vestram, et dicens, Audite quid commendavi, Ego sum pasior bonus, dixi: quia omnes cæteri, omnes pastores boni membra mica sunt. Unum caput, unum corpus, unus Christus. Ergo ct pastor pastorum, ct pastores pastoris, ct ovcs cum pastoribus sub pastore1. Quid sunt hæc, nisi quod dicit Apostolus: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus (I Cor. XII, 12)? Ergo si sic et Christus, merito Christus in se habens omnes, pastores bonos, unum commendat dicens, Ego sum pastor bonus. Ego sum, unus sum, mecum omnes in unitate unum sunt. Qui extra me pascit, contra me pascit. Qui mecum non colligit, spargit. Ergo audite ipsam unitatem vehementius commendatam: Habeo, inquit, alias oves, quæ non sunt de hoc ovili. Loquebatur enim primo ovili de genere carnis Isræl. Erant autem alH de genere fidei ipsius Isræl, et extra erant adhuc, in Gentibus erant, prædestinati, nondum congregati. Hos noverat qui prædestinaverat: noverat qui redimere sanguine suo fuso venerat. VIdebat cos, nondum videntes cum: noverat eos, nondum credentes in cum. Habeo, inquit, alias oves, quæ non sunt de hoc ovili: quia non sunt de genere carnis Isracl. Sed tamen non erunt extra hoc ovile, quin oportet me ras adducere, ut sil unus grc.r et unus pastor.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 138.4","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/138.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/138.4"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 138.6","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/138.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/138.6"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}