{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 14-2","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 14-2","ref":"14-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/14-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/14-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":378,"text":"Phrenetici, Lethargici. Curemur ergo, fratres. Si necdum medicum agnoscimus I, non in eunt tanquam phrenetici sæviamus, non ab eo tanquam lethargici avertamur. Multi enim sæviendo, multi dormiendo perierunt. Phrenetici sunt, qni non dormiendo insaniunt. Lethargici sunt, qui multum dormiendo prenninlur. Prorsus tales sunt hUnlines. Contra istum medicum alii saevire in cum volunt; et quoniam ipse jam in caelo sedet, membra ejus fideles in terra persequuntur. Curat et tales. Multi ex eis conversi ex inimicis facti sunt amici, ex laersecutoribus facti sunt prædicatores. Tales etiam ipsos Judæos, in se ipsum, cum hic esset, sævientes, tanqnam phreneticos sanavit, pro quibus in ligno pendens oravit. Dixit enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Lue. XXIII, 34). Multi tamen corum, sedato furore, tanquam phrenesi oppressa, cognoverunt Deum, cognoverunt Chrislenu. Post ascensionem misso Spiritu sancto, conversi sunt act cum quem crucHixerunt, et in Sacramento credentes sangninen1 ejus biberunt, quem sæviendo fuderunt. CAPUT XII. — 15. Conclusio. Habcmus exempla. Persequebatur membra ejus jam sedentis in caelo Saulus: persequebatur graviter in phrenesi, mente perdita, morbo nimio. At ille una voce de caelo clamaris ei, SUllie, Sallie, quid me persequeris, percussit phreneticum, erexit sanum; occidit persecutorem, vivificavit prædicatorem (Act. IX, 4). Etiam lethargici multi sanantur. Ipsis enim similes sum, qui non sæviunt in Christum, nec malitiosi suut adversus Christianos 2; sed tantum differendo lanouescunt verbis somnoletis, in lucem oculos extendere pigrescunt, et qui eos excitarc volunt, molesti sunt. Recede a me, inquit languidus lethargicus, obsecro te, recede a me. Quare? Dormire volo. Sed movieris inde. Ille amore somni, Mori volo, respondet. Et charitas dcsupcr, Nolo. Plerumque istum charitatis affectum exhibet lilius etiam patri seni morituro post paucos dies, jam utique neme finita. Si lethargicum videt, et lethargico morbo premi suum patrem a medico agnoscit, dicente sibi, Excita patrem tuum, noli eum permittere dormire, si vis ut vivat: adest puer seni, pulsat, vellicat, pungit, pietate molestus est: nee mori cito permittit ipsa senectute Cito moriturnm; et si vixerit, gaudet filius, ut aliquanto plures dies vivat cum decessuro successurus 1. QuantO mnjorc charitate nos amicis nostris molesti esse debemus, cum quibus non paucos in hoc mundo dies, sed apud Deum in æternum vivamus! Ament ergo nos, ct faciant quod audiunt per nos, ct colant quem colimus et nos, ut recipiant quod speramus ot nos. Conversi ad Dominum, etc.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Habitus die dominica, de eo quod acriplum. est, St- mile est regnum caelorum ho…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.1-26","label":"45.1 to 45.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.1"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}