{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.56-86","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.56-86","ref":"140.7.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.56.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":294,"text":"Cor autem hoc quod recte petit, recte pulsat et quærit, pium esse debet. Primo amare Deum gratis; hæc est cnim pietas: nec sibi extra illum ponere mercedem, quam exspectet ex illo. Illo enim ntelius est nihil. Et quid carum petit a Deo, cui Deus ipse vilis est? Terram dat, et gaudes, amator terræ, et factus terra. Si gaudes, quando dat terram; quanto amplius gaudere debes, cum se ipsum tibi dat, qui fecit coelum et terram? Graiis ergo amandus est Dens. Nam diabolus hoc sancto Job nescicns quid in illo intus ageretur, magnum crimen objecit, dicens: Numquidgrutis colit Job Deum? CAPUT IV. —4. Diabolus calumniosus adversarius. Quare de bonis spargat mala. Ergo si adversarius hoc objecit, timere debemus ne hoc nobis objiciatur. Com magno cnim calumnioso habemus negotium. Si quærit fingere quod non est, quanto magis objicere quod est? Gaudeamus tamen *, quia talis est judcx, qui falli al accusatore nostro non potest. Nam si hominem haberemus judicem, huic quidquid vellet fingeret inimicus. Nemo est diabolo astutior ad fingendum. Nam et nunc omnia falsa crimina de sanctii ipse confingit. Sic silas crimiuationes valcre non posse apud Deum, inter homines illas spargit. Et hoc ei quid prodest, cum dicat Apostolus, Gloria nostro hæc est, testimonium conscientie nostræ (II Cor. 1, 12)? Putatis tamen quia ille falsa crimina nulla astutia confingit? Novit quid inde mali agat, nisi ei resistat vigilantia fidei. Ideo enim ct de bonis mala spargit, ut infirmi non putent aliquos esse bonos, et tradant se rapiendos Iibidinibus et dissipandos, dicentes apud se ipsos: Quis est enim qui servat mandatum Dei? aut quis est tui servat castitatem? Dum putat quia nemo, ipse fit nemo. Hoc ergo agit diabolus. Sed talis erat vir Job, de quo nibil posset confingere: nota enim erat ct nimis clara vita ejus.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.32-55","label":"140.7.32 to 140.7.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.32"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.87-115","label":"140.7.87 to 140.7.115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.87"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}