{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.87-115","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.87-115","ref":"140.7.87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.87.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":306,"text":"Sed quia multas habehat divitias, hoc objecit, quod et si esset, in corde esse posset, in monibus apparere non posset. Colebat Deum, faciebat eleemosynas; et quo corde faciebat, nemo scicbat, Hcc ipse diabolus: sed Deus noverat. Perbibet Deus testimonium servo suo: diabolus calumniatur servo Dei. Permittitur ille tentari 1, probatur Job, coufunditur diabolus. Invenitur Job gratis colere Deum, gratis diligere: non quia aliquid dedit, sed quia se ipsuM non abstulit. Ait enim: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicul Domino placuit, ita factum est: sil nomen Domini benedictuni (Job. I). Ignis tentationis arcessit; sed aurum, non stipulam invenit: abstulit sordes, non convertit in cincrem. CAPUT V. — 5. Post quæstionem de Christo, cur de moribus agitur. Honores ecclesiasi ici. Quia ergo ad sacramentum Dei intelligendum, quomodo Christus et homo ct Deus sit, cor mundandum est; inundatur aulem moribus, vita, eastitate, sanctitate, dilectione, ct lide quas per dilectionem operatur (Galat. v, 6) (hoc autem quod loquor, totum tanquam arborest, quæ radicem habet in corde: neque enim facta procedunt nisi de cordis radice; ubi si plantaveris cupiditatem, spinæ procedunt; si plantaveris charilatem ', fructus procedunt): statim Dominus post istam quæstionem propositam Judaeis, illis respondere non valentibus, subjecit de moribus loqui, ut ostenderet quare illi indigni fuerint intelligere quod interrogavit. Miseri enim superbi cum respondere non possent, utique debuerunt diccre: Nescimus nos; Magister, dic nobis. Obmutuerunt in propositione, nee os aperuerunt ad inquisitionem. Et statim Dominus de superbia illorum: Cavete, inquit, ab Scribis, qui amant præ,;dere iit synagogis, et diligunt primum locum in convitiis (Matth. XXIII, 6, et Marc. III, 58, 39). Non quia accipiunt, sed quia diligunt. mic cnim cor eorum accusavit, Accusator autem cordis esse non posset, nisi cordis inspector. Oportet enim ut servo Dei habenti aliquem bonorem in Ecclesia deferatur primus locas: quia si non deferatur, malum cst illi qui non defert: non tamen bonum est ilii cui defertur.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.56-86","label":"140.7.56 to 140.7.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.56"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.116-144","label":"140.7.116 to 140.7.144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.116"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}