{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 142.9.95-133","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 142.9.95-133","ref":"142.9.95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/142.9.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/142.9.95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/142.9.95.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":279,"text":"Tu ab illo fecisti casum, non ipse a te fecit occasum (a). Ergo audi dicentem tibi, Convertimini ad me, et convertar ad vos. Hoc est enim, Convertor ad vos, quia convertimini ad me. Fugientis dorsa persequitur, faciem redeuntis illuminat. Quo enim fugies a Deo fugiens! Quo fugies fugiens ab illo qui nullo loco continetur, et nusquam absens est? Qui conversum liberat, punit aversum. Habes judicem fugiens, patrem habeto rediens. CAPUT V. — 5. Tumor humilitatis medicamento sanandus. Christus et via et janua. Tumuerat autem su- * perbia, et ipso tumore per angustum redire non poterat. Clamat ille qui factus est via: Intrate per angustam portam (Matth. VII, 43). Conatur ingredi, impcdit tumor: ct tanto magis perniciose conatur, quanto magis impedit tumor. Tumidum enim vexat angustia; ventus autem amplius tumebit'; amplius tumens quando intrabit? Ergo detumescat. Unde detumescit4? Accipiat humilitatis medicamentum: bibat contra tumorem poculum amarum, sed salubre; bibat poculum humilitatis. Quid se arctat? Non sinit moles, non magna, sed tumida. Magnitudo cnim soliditatem habet, tumor inflationem. Non sibi magnus tumidus videatur: dclumescat, ut magnus sit, ut certus, ut solidus. Non ista desideret, non de ista pompa rerum labentium corruptibiliumque glorietur: audiat eum ipsum qui dixit, Intrate per angustam portam, decentem, Ego tum via. Quasi enim quæreret tumidus, Qua intrabo? Ego sum via, inquit; per me intra: non nisi per me ambulas, ut intres per januam. Nam sicut dixit, Ego sum via; ita etiam, Ego sum janua 1..Joan. x, 7 ). Quid quæris qua redeas, quo redeas, qua intres? Ne alicubi erres, ipse tibi omnia factus est. Brevitcr ergo dicit: Humilis esto, mitis esto. Audiamus hoc apertissime dicentem, ut videas qua sit via, quæ sit via, quo sit via. Quo vis venire?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 142.9.63-94","label":"142.9.63 to 142.9.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/142.9.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/142.9.63"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 142.9.134-167","label":"142.9.134 to 142.9.167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/142.9.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/142.9.134"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}