{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 144.3.53-74","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 144.3.53-74","ref":"144.3.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.53.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":280,"text":"An quia misericordia est quod venit, ideo justitia est quod vadit: ut et in nobis discamus impleri non posse justitiam, si pigri fuerimus prærogare misericordiam, non quæ nostra sunt quærentes, sed ct quæ aliorum?Quod cum monuisset Apostolus, continuo de ipso Domino conjunxit exemplum: A:hil, inquit, per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem sibi; non quæ sua sunt unusquisque intendentes, sed ct quæ aliorum. Deinde statim addidit: Singuli quique hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus eat esse æqualis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Hæc est misericordia, qua venit a Patre. Quæ igitur justitia est, qua vadit ad Patrem? Sequitur et dicit: Propter quod et Deus eum: exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur qnia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 3-i i). Hæc est justilia, qua vadit ad Patrem. CAPUT IV. — 5. Solus Christus ascendit in cælum. Unus Christus ex capite ct membris. Christus aliter est mum cum Patre, aliter unum nobiscum. Sed si solus vadit ad Patrem, quid nobis prodest? Utquid ab Spiritu sancto de bac justitia mundus arguitur? Et tamen nisi solus iret ad Patrem, non alio loco diccret: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis qui est in cælo (Joan. III 13). Sed etiam Paulus apostolus dicit: Nostra enim conversatio in coelis eat (Philipp. Ill, 20). Sed quare hoc?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 144.3.28-52","label":"144.3.28 to 144.3.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.28"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 144.3.75-96","label":"144.3.75 to 144.3.96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.75"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}