{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 144.3.75-96","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 144.3.75-96","ref":"144.3.75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.75.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":285,"text":"Quia item dicit: Si resurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 1-3). Quomodo ergo ille solus? An ideo solus, qnia Christus unus est cum omnibus membris suis, tanquam caput cum corpore suo? Quæ autem corpus ejus, nisi Ecclesia? Sicut dicit idem doctor: Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte ( I Cor. XII, 27). Cum ergo nos ceciderimus, et propter nos ipse descendent, quid est, Nemo ascendit, nisi qui descendit; nisi quia nemo ascendit, nisi unum cum eo factus 1, et tanquam membrum compactus in ejus corpore qai descendit? Sic et discipulis dicit: Quia sine me nihil potestis faccre (Joan. xv, 5). Aliter cst enim unum cum Patre, et aliter unum nobiscum. Unum cum Patre est, quia una substantia est Patris et Filii: unum cum Patre est, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus eat esse æqualis, Deo. Unus autem nobiscum factus est, quia temetipsum exinanivit, formam servi accipiens: unus nobiscum factus est, secundum semen Abrahæ, in quo benedicentur omnes gentes. Quod cum commemorasset, ait Apostolus: Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod cst Christus. Et quia et nos ad id pertinemus quod est Christus, nobis simul incorporatis et illi capiti cohxrenlibus, unus est Christus: et quia et nobis dicit, Ergo Abrahæ semen estis, secundum promissionem hæredes (Galat. III, 16, 29). Si enim unum est semen Abrahæ, et itlud unum semen Abrahæ non intelligitur nisi Christus; hoc autem semen Abrahæ etiam nos sumus: hoc ergo totum > id est, caput et corpus, unus est Christus.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 144.3.53-74","label":"144.3.53 to 144.3.74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.53"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 144.3.97-114","label":"144.3.97 to 144.3.114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/144.3.97"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}