{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.173-197","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.173-197","ref":"149.3.173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.173.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":287,"text":"Si ibi posuit finem, ubi dixit, ut videamini ab eis; iste finis est reprehensibilis atque culpabilis, usque ad hominum laudem velle benefacere, nihil amplius inde quærere. Quisquis ergo ideo tantum facit, ut videatur ab hominibus. reprehenditur a Domino in ista sententia. Illic vero ubi jnbel videri bona facta nostra, noe ibi finem posuit, ut tantummodo homines hominem videant, et hominem laudent: sed transit ad gloriam Dei, ut usque ad illam perducatur operantis intentio. Luceant, inquit, opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra: sed non hoc debes quærere. Quid ergo? Addit et dicit: et glorificent, inquit, Patrem vestrum qui in cœlis est. Hoc si quæris, ut glorificetur Deus, noli timere ne videaris ab hominibus. Etiam sic intus est eleemosyna tua in abscondito; ubi solus ille cujus gloriam quæris, te videt hoc quærere. Unde apostolus Paulus posteaquam Evangelii persecutor prostratus est, et erectus est prædicator, dicit: « Eram autem ignotus facie EcclesiM Judææ, quæ erant in Christo. Tantum autem audicntes erant, quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me, inquit, magnificabant Deum. i Non gaudebat quia homo qui acceperat, cognoscebatnr; sed quia Deus qui dederat, laudabatur. Ipse enim dixit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essent (Galal. I, 22, 33, 24, 10). Et tamen alio loco dicit: Sicut et ego omnibus per omnia placeo. Et ista similis quæstio est. Sed quid adjungit? Non quærens, inquit, quod mihi prodest, sed quod nullis, ut salvi fiant (I Cor. X, 33). Hoc est, quod illo loco ait, Et in me magnificabant Deum: quod etiam Dominus dicit, Ut glo: ificent Patrem vestrum qui in cæli, est. Tunc enim salvi fiunt, cum in operibus quæ fieri per homines vident, eum glorificant a quo hæc homines acceperunt.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.148-172","label":"149.3.148 to 149.3.172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.148"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.198-224","label":"149.3.198 to 149.3.224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.198"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}