{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.19-48","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.19-48","ref":"149.3.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":294,"text":"Domini eat enim terra et plenitudo ejus. Et iterum: Si quis autem vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire; omnia quæ apponuntur vobis manducale, nihil dijudicantes propter conscientiam. Si quis autem vobis dixerit, quod immolatitium est; nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam (I Cor. x, 25-28). Omne ergo in his rebus sive mundum sive immundum, non in contactu carnis, sed in conscientiæ puritate, nut in macula constitutum est. CAPUT. — 4. Animalia Judæis prohibita, signa sunt. Fissa ungula. Ruminatio. Unde data est licentia Christianis, quoe Judais non est data. Omnia enim animalia quæ Judæis prohibita sunt manducare, signa sunt rerum, et sicut dictum est, umbræ futurorum. Sicut illa circumcisio significat circumcisionem cordis, quam illi in carne gestabant, et in corde repudiabant: sic et epulæ illie præcepta mysteriorum sunt, et signa futurorum. Veluti quod scriptum est eis, ut quæ sunt ruminantia et fissa ungula, ipsa manducent; quibus autem vet utrumque vel unum horum defuerit, non manducent ( Deut. XIV): homines quidam significantur, non pertinentes ad societatem sanctorum. Fissa enim ungula ad mores, ruminatio vero ad sapientiam pertinet. Quare ad mores fissa ungula? Quia difficile labitur. Lapsus euim peccati signum est. Ruminatio autem ad sapientiæ doctrinam' quomodo pertinet? Quia dixit Scriptura, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, vir autem stultus glutit illum (Prov. XXI, 20, sec. LXX). Qui ergo audit, et negligentia fit obliviosus, quasi glutit quod audivit; ut jam in ore non sapiat, auditionem ipsam oblivione sepeliens. Qui autem in lege Domini meditatur die et nocte, tanquam ruminat, et in quodam quasi palato cordis verbi sapore delectatur. Hoc ergo quod præceptum cst Judæis, significat quod ad Ecclesiam, id est, ad corpus Christi, ad gratiam societatemque sanctorum non pertinent illi, qui aut negligentes auditores sunt, aut malos mores habent, aut in utroque vitio reprehenduntur.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.1-18","label":"149.3.1 to 149.3.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.49-78","label":"149.3.49 to 149.3.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.49"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}