{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.225-248","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.225-248","ref":"149.3.225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.225.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":281,"text":"vn, 59). Dominum imitatus est servus, ut nemo servorum sit piger, ei putet hoc esse factum quod a solo Domino fieri poterat. Si ergo multum est ad nos imitari Deminum, imitemur conservum. Ad eamdem quippe gratiam vocati omnes summ. Quare ergo antiquis dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis Inimicum tuum? Quia fortassis et ipsis vcrum1 dictum est; sed nobis apertius pro temporum distributione, per ejus præsentiam qui videbat quid quibus vel tcgendum esset vel aperiendum. Si cnim habemus inimicum, quem nunquam diligere jubemur; est autem diabolus: Diliges proximum tuum, hominem; et oderis inimicum tuum, diabolum. Sed quia in ipsis hominibus sæpe existunt inimicitiæ, in animis eorum qui per infidelitatem dant locum diabolo, et ejus vasa fiunt, ut operetur in filiis diffidentiæ; potest autem fieri ut relinquat homo malitiam stiam, et convertatar ad Dominum; et dum adhuc sævit, dum adhuc persequitur, diligendus est, et orandum pro illo, ei bene illi faciendum: ita et primum præceptum implebis, ut diligas proximum tuum hominem, et oderis inimicum tuum diabolum; et secundum, ut diligas inimicos tuos homines, et ores pro eis qui te persequuntur. CAPUT XVI. — 17. Orandum pro persequentibus. Nisi forte putas non orasse Christianos illo tempore pro Saulo persccutore Christianorum. Fortassis ad ejus conversionem vox illa Stephani martyris elaudita est. In illo enim persecutorum ejus numero fuit, et lapidantium vestimenta servavit (Ibid., 57). Idem etiam ad Timotheum scribens ait: < Obsecro primum omnium fieri deprecationes, adhorationes, interpellationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam at tranquillam vitam agamus I (I Tim. II 1, 2). Jubebat ergo orari pro regibus: et tunc reges persequebantur Ecclesias. Sed quas tunc pro se oranles persequebantur, nunc pro sc exauditas defcndunt.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.198-224","label":"149.3.198 to 149.3.224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.198"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.249-274","label":"149.3.249 to 149.3.274","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.249"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}