{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 150.5.176-207","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 150.5.176-207","ref":"150.5.176","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.176","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.176.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":304,"text":"Si tu via es, ego semino, seminatur enim verborum sum pro modulo meo. Quod fuit convicium tuum, officium est meum. Ego semino: cadit in te quod semino, tanquam in terram duram. Ego non sum piger; et invenio terram bonam. Quid tibi faciam? Reprehensus es, et oraculo divino reprehensus es Inter illos es, qui confidunt in virtute sna: inter illos cs, qui spem ponunt in homine. Virtus te delectat; bona res deleclat: scio, sitis; sed virtutem tibi manare non potes. Siccus es; si libi ostendero fontem vitæ 1, forte deridebis. Dicis enim apud te: De ista rupe bibiturus sum? Accedit virga, et manavit aqua. Judæi enim signa petunt; sed tn I Stoice, non cs Judæus: scio, Græcus es; et Græci sapientiam quærunt. Nos autem prcedicamus Christum crucifixum. Scandalizatur Judæus, subsannat Græcus. Judæis enim scandalum, Gentibus autem stultitiam: sed ipsis vocatis Judæis et Græcis, hoc est, ipsi Paulo ex Saulo, et Dionysio Areopagitæ, et talibus his, talibus et illis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 22-24.) Jam non irrides rupem: agnosce virgam crucem, Christum fontem; et si sitis, bibe virtutem. Esto fonte saginatus, gratiarum actiones fortasse ructuabis: quod ab illo babcs, jam non tibi dabis, sed in ructuatione exclamabis, Diligam te, Domine, virtus mea (Paal. xvn, i ). Jam non dices: Virtus animi mei me facit beatum '. Non eris inter illos qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanucrunt in cogitationibus suis, et obscuratum eat insipiens cor ipsorum: dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt (Rom. I, 21 et 22). Quid est enim, dicentes se esse sapientes, nisi a se habere, sibi sufficere? Stulti facti sunt: merito stulti. Stultitia vera, est falsa sapientia. Sed eris inter illos, de quibus dicitur: Domine, in tumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 150.5.138-175","label":"150.5.138 to 150.5.175","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.138"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 150.5.208-220","label":"150.5.208 to 150.5.220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.208"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}