{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 152.3","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 152.3","ref":"152.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":347,"text":"Idem tractatur argumentum. Jam dixi vobis sic esse accipiendum quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; ut carni nihil plus permittatis, nisi desideria, sine quibus non potest esse. Si autem a desideriis malis consenseritis, et non contra illa luctati fueritis, victi plangetis: et optandum est ut plangatis, ne et sensum doloris perdatis. Quan. tum ergo est in votis nostris, in voluntate nostra, in oratione nostra, quando dicimus, Ne nos inferas iit tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13); hoc utique cupimus, ut nec ipsa mata desideria existant de carne nostra. Sed quamdiu hic vivimus, eIficere non valemus. Propter boc ait: Perficere autem bonum non invenio. Facere quid invenio? Non constalire malo desiderio. Perficere non invenio: non habere malum dcsiderium. Restat ergo in hac pugna, ut mente non consentiente v malis concupiscentiis, servias legi Dei; carne antem concupiscente, sed te nOD consen. tente, servias legi peccati. Agit caro desideria sua, age et tu tua. Non opprimuntur, non exstinguuntur a te desideria < jus; non exstinguat tua: ut in certamine labores, non victus traharis. Concupiscentiæ malum in baptizatis sine reatu. Sequitur ergo et dicit Apostolus, Nulla ergo condemnatio eat nunc his qui sunt in Christo Jesu. Et si babeat desidcria carnis, quibus noe consentiunt; et si lex in membris eorum repugnat legi mentis eorum, et captivare vult mentem: tamen quia per gratiam Baptismatiset lavacri rcgenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et quidquid autea consensisti malæ concupiscentiæ, sive quolibet Oagitio, sive quolibct facinore, sive qualibet mala cogitatione, sive qualibet mata locutione, omnia deleta sunt in illo fonte, quo servus intrasti, unde liber existi: quia ergo hæc ita sont, Nulla nunc condemnatio eat his qui sunt in Christo Jesu. Nulla est nunc, antea fuit. Ei uno omnes in condemnationem ( Rom, v, 46). Hoc malum fecerat generatio, sed hoc bonum fecit regeneratio. Lex enim Spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Inest in membris, sed reum te non facit. Liberatus es ab illa; liber pugna; sed vide ne vincaris, et iterum fias servus. Laboras pugnando, sed lætaberis triumphando.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 152.1","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 152.4","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.4"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}