{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.10.41-75","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.10.41-75","ref":"154.10.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.10.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.10.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.10.41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":286,"text":"Quia ergo magis ego in mente: Nunc autem jam nan ego operor illud. Nunc autem, quid est? Nuncautem, jam redemptus, qui tui antea sub peccato venumdatus, jam accepta gratia Salvatoris, ut mente condelecter legi Dei, non ego operor illud, æd quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me. Iterum ergo in me: audi quod sequitur, hoc est in carne mea bonum. Velle enim mihi adjacet. Scio. Quid scis? Quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Jamdudum dixeras, Quod operor, ignoro. Si ignoras, quomodo scis? Modo dicis, Ignoro; modo dicis, Scio: ego quomodo intelligam, nescio. An hoc est quod intelligo? Ubi enim ait, Quod operor, ignoro; dixit ignoro, non approbo, non accepto, non mihi placet, non consentio, non laudo. Non enim et Christus eos ignorabit, quibus dicturus est, Non novi vos (Matth. VII, 23). Prorsus eliam hoc intelligo, Quod enim operor, ignoro: quia quod non facio, ignoro. Non enim ego operor illud, sed id quod in nee habitat peccatum. Ideo ignoro: quia non ego facio, sicut dictum est de Domino, Eum qui non noverat peccatum (II Cor. v, 21). Quid est, non noverat? Ergo non noverat quod arguebat? non noverat quod puniebat? Si ergo non noverat quod punicbat, injuste puniebat. Quia vero juste puniebat, noverat quod punicbat. Et tamen peccatum non noverat, quia peccatum non recerat. Quod enim operor, ignoro: non enim quod volo ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem, accepta jam gratia, non ego operor illud: libera cst mens, caro capliva. Non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc eat in carne mea, bonum.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.10.1-40","label":"154.10.1 to 154.10.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.10.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.10.76-108","label":"154.10.76 to 154.10.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.10.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.10.76"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}