{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.13","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.13","ref":"154.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":279,"text":"Idem tractatur argumentuni. — Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo matum, hoc ago. Et repetit, Si autem quod nolo ego, hoc facio, id est, concupisco; jam non ego op ror illud, sed id quod in me habitat peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum. Bonum invenio legem; bonum est lex, bonum aliquid est lex. Unde probo? Quia implere volo. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum; quoniam mihi malum adjacet. Et hoc milii. Non-enim caro non mea, aut de alia substantia caro, aut de alio principio caro, aut anima ex Deo, ct caro de gente tcnebrarum. Absit! Languor repugnat sanitati. Semivivus jacet in via (Luc. x, 30), curatur adhuc, sanantur omnes languores ejus (Psal. CII, 3). Non qnod volo ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo ego, illud facio; invenio ergo legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Quod malum?. CAPUT X. — 14. Idem tractatur argumentum.- Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivum me ducentemin lege peccati, quœ est in membris meis: captivum, sed ex carne; captivum, sed ex porte. Nam mens rcpuguat, et condelectatur legi Dui. Sic enim intelligere debemus, si de se ipso Apostolus loquitur. Jim ergo si mens non consenlil peccato titillanti, suggerenti, blandienti; si mens non consentit, quoniun habet alias interius delectationes suas, delectationibus carnis ex nulla parte conferendas: si ergo non consentit, et est in me quiddam mortuum, et quidam vivum2, mors adhuc contendit, sod mensviva non consentit. Numquid ipsa mors non est in te? Numquid illud quod mortuum est, non pertinet ad te? Adhuc tibi est contentio. Quid eliam iside sperandum est?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.10.76-108","label":"154.10.76 to 154.10.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.10.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.10.76"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.45.1-27","label":"154.45.1 to 154.45.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.45.1"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}