{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.45.1-27","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.45.1-27","ref":"154.45.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.45.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.45.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":277,"text":"Idenł tractatur argumentum.- Miser ergo homo: etsi non in mente, tamen in carne miser homo. Non enim in mente homo, et in carne non homo. Quis enim unquam carnem suain odio habuit (Ephes. v, 29)? Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortia hujus?Quid est hoc, t'ratres? Quasi carere vult corpore. Quid festinas? Si tantum ibi eat intentio tua, ut corpore careas; mors quandoque ventura est, et te ab isto corpore mortis dies adveniens ultimus procul dubio liberabit. Quid est quod pro magno gemis? Quid est quod dicis, Quis me liberabit? Mortalis loqueris, moriturus loqueris. Separatio mentis a carne quandoque ventura est: propter brevitatcm vitæ nunqnam longe est: propter quotidianos casus quando sit, nescis. Ergo sivc festines, sive tardes, oninis vita humana brevis est: quid pro magno gemis, et dicis, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? CAPUT XI. — 16. In resurrectione soli justi liberantur de corpore mortis. Et adjungit: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.Pagani enim qui non habent gratiam Dci per Jesum Christum Dominum nostrum, non morientur? non quandoque die ultimo a carne solventur? non illo die a corpore rnortis hujus liberahuntur? Tu quid est quod pro magno gratiæ Dei per Jesum ChristumDominum nostrum vis tribuere, qni:. de corpore mortis hujus liberaberis? Respondet tibi Apostolus, si sensum ejus cepimus, imo quia Domino adjuvante, siue dubio cepimus; respondet tibi Apostolus, et dicit: Scio quid loquar. Paganos dicis liberari a corpore mortis hujus, quia veniet dies ultimus vitæ hujus, et solventur ad tempus a corpore mortis hujus. Veniet et dies, quando omnes qui sunt inmonumentis audient vocem ejus; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ: ecce liberati a corpore mortis hujus.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.13","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 154","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.13"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.45.28-55","label":"154.45.28 to 154.45.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.45.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/154.45.28"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}