{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 156.10.1-25","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 156.10.1-25","ref":"156.10.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/156.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/156.10.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/156.10.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":291,"text":"CAPUT PRIMUM. — 1. In Scripturis quædam clausa, quædam aperta. Verbi Dei altitudo exercet studium, non denegat intellectum. Si enim omnia clausa essent, nihil esset unde revelarentur obscura. Rursus si omnia tecta essent, non esset unde alimentum percipcret anima, et haberet vires quibus possetad clausa iulsare. In lectionibus apostolicis superioribus, quas Charitati vestre, quantum Dominus adjuvare dignatus est, exposuimus, mullum laborem et sollicitudinem passi sumus. Compatiebamur vobis, et solliciti era mus et pro nobis ct pro vobis. Quantum autem existimo, adjuvit Dominus et nos et vos; et ca quæ prorsus difficillima videbantur, sic per nos enodare dignatus est, ut nulla quæstio remaneret, quæ conturbet mentem piam. Impia enim meus odit etiam ipsum intellectum; et homo aliquando nimium mente perversa timet intelligere, ne cogatur quod intellexerit facere. De talibus ait Psalmus: Noluerunt intelligeret ut bene agerent (Psal. XXXV, 4). Vos autem, charissimi, quia bonum est bene sentire de vobis, exigitis intellectum, cxigit Deus fructum. Intellectus cnim, sicut scriptum est, bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX, 10). Hoc tamen quod restat et hodie recitatum est, quamvis non habeat tantain difficultatem, quantam habuerunt superiora, quæ jam, ut potuimus, adjuvante Domino, transvecti sumus, dcsiderat tamen intentionem vestrani: vclut enim conclusio fit, propter illa quæ dicta sunt in superioribus Icctionibus, ubi laborabatur, no forte reus constitueretur Apostolus omnium quodam modo peccatorum dicendo, Non enim quod volo ago ( Rom. VII, 15). Dcinde ne lex videretur aut sufficere posse homini habentiliberum arbitrium, etiamsi nullum ultra auxilium divinum porrigeretur, aut certe frustra data fuisse crederetur, dicta est et causa quaro sit lex data, quia et ipsa in adjutorium data est, sed non sicut gratia. CAPUT II. — 2. Lex cnr data. Gratiæ medicinalis necessitas. Data est enim, sicut jam exposuimus, et tenere debetis, et vobis vehementius et diligentius nos commendare debemus;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 14.36-54","label":"14.36 to 14.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/14.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/14.36"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 156.10.26-55","label":"156.10.26 to 156.10.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/156.10.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/156.10.26"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}