{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 16.4.31-52","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 16.4.31-52","ref":"16.4.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/16.4.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/16.4.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/16.4.31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":278,"text":"Quisquis igitur es amator longæ vit:r, esto potius bonæ vitæ. Nam si male vivere volueris, longa vita non erit verum bonum, sed erit longum malum. Vide autem quam sis absurdus atque perversus: cnm te vitam fatearis plus amare, quam villam3 villam vis potius bonam habere, quam itam. Nam ut inhiando et male concupiscendo adipiscaris villam bonam, fraudando efficis vitam inalam. Tamcn si tibi diceretur, si a te quaereretur, utrum malles villa bona carere perdendo, an vita mala moriendo; respon. deres, te, si utrumque retinere non posses, paratiorem esse ut villa tibi auferretur. Cnr igitur non sic amatur vita, ut sit etiam bona, quæ abs tc omnibus mis honis præfertur eliam mala? Cupis certe ut longa sit, licet mala sit: imo fac ut bona sit, et noli timere ne brevis sit. Nam si te sollicito bene agitur, te securo cito finietur. Succedet ei namque vita æterna, sinc metu beata, sine fine longa. De illa quippe interrogat, qui dicit, Quis est homo qui vult vitam, et diligit vid re dies bonos? In hac autem vita jubet noit Apostolus redimere tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. v, 16). Et quid est redimere tempus, nisi, cum opus est, etiam detrimento temporalium commodorum ad alterna quærenda ct capessenda spatia temporis comparare (a)? Undc ct Dominus præcipit, dicen, Si quis volucrit tecum judicio contendere, et tunicam tuum tollere, dimille illi et pallium (Matth. v, 40): ut scilicet amissa rc aliqua temporali, impendas ad quietem, quod cras impensurus ad litem. CAPUT III. — 3. Vita in Psalmo quanam proponitur. Quod ilaquc non de vita et diebus hujus temporis loquatur Spiritus Dei, dicens, Quis cst homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? sequentia docent.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 16.4.1-30","label":"16.4.1 to 16.4.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/16.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/16.4.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 16.4.53-68","label":"16.4.53 to 16.4.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/16.4.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/16.4.53"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}